[1] Aëtitae[2] lapides ex[3] argumento nominis magnam famam habent. reperiuntur in nidis aquilarum, sicut in decumo[4] volumine diximus. aiunt binos inveniri,[5] marem[6] ac feminam, nec sine iis[7] parere quas diximus aquilas, et ideo binos[8] tantum; genera eorum quattuor[9] in Africa nascentem pusillum ac mollem, intra se[10] velut in[11] alvo[12] habentem argillam suavem, candidam. ipsum friabilem [13] feminei[14] sexus[15] putant, marem autem, qui in Arabia nascatur[16], durum, gallae[17] similem aut subrutilum[18], in alvo habentem durum lapidem.
tertius in Cypro invenitur colore illis in Africa nascentibus similis, amplior tamen atque dilatatus; ceteris enim globosa facies. habet in alvo harenam iucundam et lapillos, ipse tam mollis, ut etiam digitis frietur[19]. quarti generis Taphiusius[20] appellatur, nascens iuxta Leucada[21] in Taphiusa, qui[22] locus est dextra[23] navigantibus ex Ithaca[24] Leucadem[25]. invenitur in[26] fluminibus candidus ac rotundus. huic est in alvo lapis, qui vocatur callimus[27], nec quicquam terreni[28].
[39] Est et lapis Samius in eadem insula, ubi terram laudavimus, poliendo auro utilis, in medicina oculorum[40] ulceribus cum lacte quo supra dictum est modo et contra veteres lacrimationes[41]. prodest et contra vitia stomachi[42] pots, vertigines sedat mentesque[43] commotas restituit. quidam et morbis comitialibus utiliter dari putant et ad urinae difficultates. et acopis miscetur. probatur gravitate , candore. volunt[44] et partus contineri adalligato eo.[45]- Arabus[46] lapis,
[52] Non praetermittenda est et pumicum natura. appellantur quidem[53] ita[54] erosa saxa in aedificiis[55], quae musaea [56] vocant, dependentia ad imaginem specus[57] arte reddendam , sed ii[58] pumices, qui sunt in usu corporum levandorum [59][60] feminis, iam quidem et viris, atque, ut ait Catullus, libris, laudatissimi[61] sunt[62] in Melo, Nisyro[63] et Aeoliis insulis.
[64] probatio in candore minimoque pondere et ut[65] quam maxime spongiosi aridique[66] sint, teri[67] faciles nec harenosi in fricando[68]. vis eorum in medicina extenuare , siccare, trina[69] ustione[70] ita, uti[71] torreantur[72] carbone puro, totiens vino restinguantur albo[73]. lavantur[74] deinde ut[75] cadmia et siccati[76] conduntur quam minime uliginoso loco. usus farinae ex iis[77] oculorum maxime medicamentis:
[78] ulcera purgant[79] eorum leniter explentque[80], cicatrices[81] emendant [82].[83]—(Quidam a tertia ustione refrigerates potius quam restinctos terere[84] malunt ex vino).—adduntur et in[85] malagmata capitum verendorumque ulceribus utilissimi[86]. fiunt ex iis[87] et[88] dentifricia. Theophrastus auctor[89] est potores in certamine bibendi[90] praesumere farinam eam, sed, nisi universe[91] potu inpleantur, periclitari, tantamque[92] refrigerandi naturam esse, ut musta fervere desinant pumice addito.