[1] Contexenda sunt his caelestibus nexa causis. namque et[2] Aethiopas vicini sideris vapore torreri adustisque similes gigni, barba et capillo vibrato, non est dubium, et adversa plaga mundi candida atque glaciali[3] cute esse[4] gentes, flavis promissas[5] crinibus, truces[6] vero ex[7] caeli rigore[8] has, illas[9] mobilitate sapientes[10], ipsoque[11] crurum[12] argumento illis in supera[13] sucum revocari natura vaporis, his in inferas partes depelli umore[14] deciduo; hic graves feras, illic varias effigies animalium provenire et maxime alitum[15] multas[16] figuras igni[17] volucres[18]; corporum autem proceritatem utrobique, illic ignium nisu, hic umoris alimento;
medio vero terrae salubri[19] utrimque mixtura fertiles[20] ad omnia[21] tractus, modicos[22] corporum habitus magna et in colore temperie[23], ritus molles, sensus liquidos[24], ingenia fecunda totiusque naturae capacia, isdem imperia, quae numquam extimis gentibus[25] fuerint, sicut ne illae quidem his paruerint, avolsae ac pro numine[26] naturae urguentis illas solitariae.