[1] Inter has atque frugiferas materie vitiumque amicitia accipitur ulmus. Graeci duo genera eius novere: montanam[2] quae sit amplior, campestrem quae fruticosa. Italia Atinias vocat[3] excelsissimas et ex iis siccan eas[4] praefert, quae non sint riguae, alterum genus Gallicas, tertium nostrates, densiore folio et ab eodem pediculo numerosiore, quartum silvestre. Atiniae[5] non ferunt samaram [6]—ita vocatur ulmi semen—, omnesque radicum plantis proveniunt, reliquae semine.