[5] — Ampelos agria[6] vocatur herba foliis duris, cineracei coloris, qualem in satis diximus, viticulis longis, callosis, rubentibus qualiter flos[7] quam[8][9] Iovis flammam[10] appellamus[11]. in uvolis[12] fert semen simile Punici mali acinis. radix eius decocta in aquae[13] cyathis ternis[14], additis vini Coi cyathis II, alvum solvit leniter ideoque hydropicis[15] datur. uvolae[16] vitia[17] cutis in facie mulierum emendant[18]. ischiadicos quoque uti[19] hac herba prodest tusa cum foliis et inlita cum suco suo.
[20] Absinthii genera plura sunt: Santonicum appellatur e[21] Galliae civitate, Ponticum e Ponto, ubi pecora pinguescunt illo et ob id sine felle reperiuntur, neque aliud praestantius, multoque[22] Italicum[23] amarius, sed medulla Pontici dulcis[24]. de usu eius convenit, herbae facillimae atque inter paucas utilissimae, praeterea sacris populi Romani celebratae peculiariter, siquidem Latinarum feriis quadrigae certant in Capitolio victorque absinthium bibit, credo, sanitatem praemio[25] dari honorifice arbitratis maioribus.
[26] stomachum corroborat, et ob hoc sapor eius in[27] vina transfertur, ut diximus. bibitur et decoctum aqua[28] ac[29] postea nocte et die refrigeratum sub diu[30] ; decoci VI[31] drachmis foliorum cum ramis suis in caelestis[32] aquae sextariis [33] III oportet, nec non[34] salem[35] addi vetustissimi[36] usus est[37]. bibitur et madefacti dilutum; ita enim appelletur[38] hoc genus . diluti ratio ut[39], quisquis fuerit modus aquae[40], tegatur per triduum.
tritum raro in usu est, sicut et sucus expressi [41]. exprimitur autem, cum primum semen turgescit, madefactum[42] aqua triduo recens aut siccum VII diebus, dein[43][44] coctum in aēneo vaso[45] ad tertias x heminis[46] in aquae sextariis XLV iterumque percolatum, herba electa[47], coquitur ad crassitudinem mellis, qualiter ex[48] minore centaurio[49] quaeritur [50] sucus. sed hic [absinthii] inutilis stomacho capitique est, cum sit ille[51] decoctus[52] saluberrimus.
[53] namque adstringit[54] stomachum bilemque[55] detrahit, urinam ciet, alvum emollit et in dolore sanat, ventris animalia pellit, malaciam [56] stomachi et inflationes[57] discutit[58] cum sile et nardo Gallico, aceti exiguo addito, fastidia absterget, concoctiones adiuvat, cruditates[59] detrahit cum ruta et pipere et sale. antiqui purgationis causa dabant[60] cum marinae aquae veteris sextario[61] seminis VI drachmas[62] cum III salis, mellis[63] cyatho; efficacius purgat duplicate sale.
[64] diligenter autem teri debet propter difficultatem. quidam et in polenta dedere supra dictum pondus, addito puleio, alii pueris [folia] in[65] fico sicca, ut amaritudinem fallerent. thoracem purgat cum iride sumptum. in regio morbo crudum bibitur cum apio[66] aut adianto[67]. adversus inflationes[68] calidum[69] paulatim sorbetur ex aqua, iocineris causa cum Gallico nardo, lienis cum aceto aut pulte aut fico[70] sumitur.
[71] adversatur fungis ex aceto, item visco, cicutae ex vino[72] et muris aranei morsibus, draconi marino, scorpionibus. oculorum claritati multum confert, epip]horis cum passo inponitur, suggillatis cum melle. aures decocti[73] eius vapor[74] suffitu sanat aut, si manent[75] sanie, cum melle tritum. urinam ac menses[76] cient III IIIIve ramuli cum Gallici nardi radice una[77], cyathis aquae VI, menses privatim cum melle sumptum et in vellere[78] adpositum.
[81] nausiam[82] maris arcet in navigationibus potum, inguinum tumorem in ventrali[83] habitum. somnos adlicit[84] olfactum aut inscio sub capite positum. vestibus insertum tineas arcet. culices ex oleo[85] perunctis[86] abigit et fumo, si uratur. atramentum librarium ex diluto eius temperatum litteras a musculis[87] tuetur. capillum denigrat absinthii cinis unguento rosaceoque[88] permixtus.
[89] — Est[90] et absinthium marinum , quod quidam seriphum[91] vocant, probatissimum in Taposiri[92] Aegypti. huius ramum Isiaci praeferre sollemne habent. angustius priore minusque amarum, stomacho inimicum, alvum mollit[93] pellitque animalia interaneorum. bibitur cum oleo et sale aut in farinae trimestris sorbitione dilutum. coquitur quantum manus capiat in aquae sextario ad dimidias.