[1] Apes sunt et rusticae silvestresque, horridae aspectu[2], multo iracundiores, sed opere ac labore praestantes. urbanarum[3] duo genera: optimae breves variaeque et in rotunditatem compactiles, deteriores longae et quibus similitudo vesparum, etiamnum deterrimae[4] ex iis pilosae. in Ponto sunt quaedam albae[5], quae[6] bis in mense mella faciunt, circa Thermodontem autem fluvium duo genera, aliarum quae in arboribus mellificant, aliarum quae sub terra, triplici cerarum ordine, uberrimi proventus. aculeum apibus dedit[7] natura, ventri consertum ad unum ictum.
[11] est in exemplis equus[12] ab iis occisus[13]. odere foedos odores proculque[14] fugiunt, sed et fictos; itaque unguenta redolentes[15] infestant. ipsae plurimorum animalium iniuriis obnoxiae. inpugnant eas naturae eiusdem degeneres vespae atque crabrones, etiam e culicum genere qui vocantur muliones. populantur hirundines et quaedam aliae aves. insidiantur aquantibus ranae, quae maxima earum[16] est operatio tum cum subolem faciunt;
[17] nec hae tantrum quae stagna rivosque obsident, verum et rubetae veniunt ultro adrepentesque foribus[18] portas[19] sufflant: ad[20] hoc statio[21] provolat[22] confestimque abripitur[23] . nec sentire ictus apium ranae traduntur . inimicae et oves difficile se e[24] lanis earum explicantibus . cancrorum etiam odore, si quis iuxta coquat, exanimantur.
[31][32] rege ea[33] peste[34] consumpto maeret plebes ignavo dolore, non cibos convehens [35] , non procedens[36]; tristi tantum murmure glomeratur[37] circa corpus eius. subtrahitur itaque deductae[38] multitudini[39]. alias spectantes exanimem luctum non minuunt; tunc quoque ni subveniatur, fame moriuntur. hilaritate igitur et nitore sanitas aestimatur[40].