[4] Colocynthis[5] vocatur alia, ipsa plena semine[6], sed minor quam sativa. utilior pallida quam herbacea[7]. arefacta per se inanit alvum. infusa quoque clysteribus intestinorum omnibus vitiis medetur et renium[8] et lumborum et paralysi. eiecto semine aqua mulsa in ea[9] decoquitur ad dimidias; sic[10] tutissimo[11] infunduntur oboli quattuor.
prodest stomacho et[12] farinae aridae[13] pilulis cum decocto melle sumptis. in morbo regio semina eius VII[14] sumuntur et protinus aqua mulsa. carnes eius cum absinthio ac sale[15] dentium dolorem tollunt, sucus vero cum aceto calefactus mobiles sistit. item spinae et lumborum ac coxendicum dolores, cum oleo si infricetur. praeterea, mirum dictu, semina eius, si fuerint pari numero, in linteo[16] adalligata febribus liberare[17] dicuntur, quas Graeci periodicas vocant.
[18] sativae quoque derasae[19] sucus tepefactus auribus medetur; caro eius interior sine semine clavis pedum et suppurationibus, quae[20] Graeci vocant ἀποστήματα. decoctae [21] autem universae sucus dentium motus[22] stabilit et dolores inhibet; vinum cum ea fervefactum oculorum etiam impetus. folia eius cum recentibus cupressi contusa et inposita, ipsa[23] quoque tosta in argilla ac trita cum adipe anseris vulneribus medetur.
nec non ramentis[24] corticis recentis podagras refrigerat et ardores capitis, infantium maxime, et ignes sacros vel iisdem strigmentis[25] inpositis vel seminibus. sucus ex strigmentis[26] inlitus cum rosaceo et aceto febrium ardores refrigerat. aridae cinis inpositus mire combusta sanat. Chrysippus medicus damnabat eas in cibis, sed omnium consensu stomacho utilissimae iudicantur et interaneorum vesicarumque exulcerationibus.
[27] Est et rapo vis medica. perniones[28] fervens[29] inpositum sanat, item frigus pellit e piedibus. aqua decocti eius fervens podagris etiam frigidis medetur, et crudum tusum cum sale cuicumque vitio pedum. semen inlitum et potum[30] in vino contra serpentes et toxica salutare esse proditur, a multis vero antidoti[31] vim habere in vino et oleo.