Hypoglossa [1] folia habet figura[2] silvestris myrti, coma[3] spinosa, et in his ceu linguas folio[4] parvo exeunte de foliis. capitis dolores[5] corona ex iis[6] inposita minuit.— Hypecoon[7] in segetibus nascitur, foliis rutae. natura eius[8] eadem quae papaveris suco.
Idaeae[9] herbae folia sunt quae oxymyrsines[10]. adh aerent iis[11] velut pampini[12], in quibus flos[13]. ipsa[14] alvum mensesque[15] et omnem abundantiam sanguinis sistit spissandi cohibendique natura[16].
[17] — Isopyron[18] aliqui phaselion [19] vocant, quoniam folium, quod est aneso simile, in[20] passeoli[21] pampinos[22] torquetur. capitula sunt in summo caule[23] tenuia, plena seminis[24] melanthi, contra tussim et cetera pectoris vitia cum[25] melle aut aqua mulsa, item iocineri utilissimi[26].
[27] Lathyris[28] folia habet multa lactucae similia, tenuiora, germina multa[29], in quibus semen tuniculis continetur, ut[30] capparis, quae cum inaruere, eximuntur grana piperis magnitudine, candida, dulcia[31], facilia purgatu. haec vicena[32] in aqua pura aut mulsa pota hydropicos sanant; trahunt[33] et bilem. qui vehementius purgari volunt, cum[34] folliculis ipsis sumunt ea, nam[35] stomachum laedunt; itaque inventum est[36] ut cum pisce[37] aut iure[38] gallinacei sumerentur.—
[39] Leontopetalon alii rapadion[40] vocant, folio brassicae, caule semipedali. alae[41] numerosae[42], semen in cacumine[43] in siliqiis ciceris modo, radix rapo[44] similis, grandis, nigra. nascitur in arvis. radix adversatur omnibus[45] serpentium generibus ex vino pota, nec alia res celerius proficit. datur et ischiadicis.
[46] — Lycapsos[47] longioribus quam lactucae[48] foliis crassioribusque, cauli[49] longo[50] hirsutis[51] adgnatis, multis, cubitalibus[52], flore parvo, purpureo; nascitur in campestribus. inlinitur cum farina[53] hordeacea[54] igni sacro; sudores[55] in febribus movet suco aquae calidae[56] admixto.
[57] — Inter omnes herbas lithospermo mihil est mirabilius. aliqui exonychon [58][59][60] vocant, alii διὸς πυρόν, alii ʽἡρακλέους. herba quincuncialis fere, foliis duplo[61] maioribus quam rutae, ramulis surculosis, crassitudine iunci[62]. gerit[63] iuxta folia singulas veluti barbulas et in earum cacuminibus lapillos candore et rotunditate margaritarum, magnitudine ciceris, duritia vero[64] lapidea. ipsi, qua pediculis adhaereant, cavernulas habent et intus semen.
[65] nascitur et in Italia, sed laudatissimum in Creta, nec quicquam inter herbas maiore equidem[66] miraculo aspexi[67]. tantus est decor velut aurificum[68] arte[69] alternis inter folia candicantibus margaritis, tam exquisita difficultas lapidis ex herba nascentis. iacere atque humi serpere auctores tradunt; ego volsam, non haerentem vidi. his lapillis drachmae pondere potis in vino albo calculos frangi pellique constat et[70] stranguriam[71] discuti. neque in alia herbarum fides est certior[72], ad quam medicinam nata sit[73], talis[74] autem eius species, ut[75] etiam sine auctore[76] visu[77] statim nosci[78] possit.
[83] Limeum[84] herba appellatur a Gallis, qua sagittas in venatu[85] tingunt medicamento, quod venenum cervarium vocant [86]. ex[87] hac[88] in III modios salivati[89] additur quantum[90] in unam sagittam[91] addi solet; ita offa demittitur boum faucibus in morbis. alligari postea ad praesepia oportet, donec purgentur—insanire enim solent—; si sudor[92] insequetur[93], aqua frigida perfundi.
[94] — Leuce Mercuriali [95] similis nomen ex causa accepit, per medium folium candida linea transcurrente, quare mesoleucon[96] quidam vocant . sucus eius fistulas sanat, ipsa contrita carcinomata. fortassis eadem sit quae leucas appellatur, contra marina omnia venena efficax. speciem eius auctores non tradunt nec aliud quam silvestrem latioribus[97] foliis esse, efficaciorem hanc[98] semine acriore[99].
— Leucographis qualis esset, scriptum non repperi, quod eo magis miror, quoniam utilis proditur[100] sanguinem excreantibus III obolis cum croco, item coeliacis[101], trita ex aqua[102] et adposita profluvio feminarum , oculorum quoque medicamentis et explendis ulceribus , quae[103] fiant[104] in teneris[105] partibus.