multa[1] haec et multigenera, terrestrium volucrumque vita (alia[2]... pinnata, ut apes, alia utroque[3] modo, ut formicae, aliqua et pinnis et pedibus carentia), et iure[4] omnia insecta appellata ab incisuris, quae nunc cervicium[5] loco, nunc pectorum atque alvi[6], praecincta separant[7] membra, tenui modo fistula cohaerentia, aliquis vero non tota incisurae ambiente[8] ruga[9], sed in alvo aut superne tantum imbricatis flexili[10] vertebris , nusquam[11] alibi spectatiore naturae rerum artificio.