[1] Anagallida[2] aliqui acoron[3] vocant. duo genera eius: mas flore phoeniceo[4], femina caeruleo, non altiores palmo, frutice[5] tenero[6], foiis pusillis, rotundis, in terra iacentibus. nascuntur in hortis et aquosis. prior floret[7] caerulea. utriusque sucus oculorum caliginem discutit cum melle et ex ictu[8] cruorem[9] et argema rubens, magis cum Attico melle inunctis[10]. pupillas dilatat, et ideo hae[11] inunguntur ante quibus paracentesis fit[12]. iumentorum quoque oculis medentur. sucus caput purgat per nares infusus ita, ut deinde vino colluatur[13]. bibitur et contra angues suci drachma in vino.
[14] mirum quod feminam[15] pecora vitant[16] aut[17] si decepta similitudine[18] —flore enim tantum distant— degustavere, statim[19] eam[20]. quae[21] asyla[22] appellatur, in remedi um[23] quaerunt. a nostris felis[24] oculus[25] vocatur[26]. praecipiunt aliqui effossuris ante solis ortumn, priusquam quicquam aliud loquantur, salutare[27] eam[28], sublatam exprimere; ita praecipuas[29] esse vires. de Euphorbeae[30] suco satis dictum est. Iippitdini, si tumor erit, absinthium cum melle tritum,[31] item cum[32]... Vettonicae[33] farina[34] conveniet.
[37] Antiqui[38] et mandragora utebantur, postea abdicatus est[39] in hac curatione[40]. epiphoris, quod certum est, medetur et oculorum dolori radix tusa[41] cum rosaceo et vino. nam sucus multis oculorum medicamentis miscetur[42]. mandragoran[43] alii Circaeon[44] vocant. duo eius genera: candidus qui et mas, niger qui femina existimatur, angustioribus quam lactucae foliis, hirsutis et caulibus, radicibus binis ternisve rufulis[45], intus albis, carnosis tenerisque, is paene cubitalibus.
[46] ferunt mala abellanarum nucum magnitudine et in[47]iis[48] semen ceu pirorum. hoc albo[49] alii arsena [50], alii morion[51], alii hippophlomon[52] vocant. huius folia alba, alterius foliis[53] latiora, ut lapathi sativae. effossuri[54] cavent contrarium ventum et III circulis[55] ante gladio[56] circumscribunt [57], postea fodiunt[58] ad occasum spectantes. sucus fit et e malis et caule[59] deciso cacumine et e[60] radice punctis aperta aut decocta. utilis haec vel[61] surculo; concisa quoque in orbiculos servatur in vino.
[62] sucus non ubique invenitur , sed, ubi potest, circa vindemias quaeritur. odor gravis[63] ei, ut et[64] radicis et mali, gravior ex albo[65]. mala matura[66] in umbra siccantur. sucus ex iis[67] sole densatur, item radicis tusae vel in vino nigro ad[68] tertias decoctae[69]. folia servantur in muria[70] efficacius; salsus[71] rore tantum[72] sucus[73] pestis est[74] ; sic quoque noxiae vires gravedinem adferunt etiam olfactu[75].
quamquam mala[76] in aliquis[77] terris manduntur, nimio tamen odore obmutescunt ignari, potu[78] quidem largiore etiam moriuntur. vis somnifica pro viribus bibentium; media potio cyathi unius. bibitur et contra serpentes et ante sectiones punctionesque[79], ne[80] sentiantur[81] ; ob haec satis est aliquis[82] somnum[83] odore quaesisse. bibitur et[84] pro helleboro II obolis[85] in mulso—efficacius[86] helleborum [87] —ad vomitiones et ad bilem[88] nigram extrahendam.
[89][90] Cicuta quoque venenum est, publica Atheniensium poena invisa, ad multa tamen usus non omittendi. semen habet noxium; caulis autem et viridis estur a[91] plerisque [92] et in patinis[93]. levis hic et geniculatus[94] ut calami, nigricans, altior[95] saepe binis cubitis, in cacuminibus[96] ramosus, folia[97] coriandri[98] teneriora[99], gravia[100] odoratu, semen aneso[101] crassius, radix concava, nullius[102] usus. semini et foliis refrigeratoria vis; sic et necat[103] : incipiunt algere[104] ab extremitatibus corporis.
[105] remedio est, priusquam ad vitalia pereniat , vini natura excalfactoria. sed in vino pota[106] inremediabilis existit[107]. sucus exprimitur foliis floribusque, tum enim maxime tempestivus est; melior[108] semine trito expressus [109] et sole densatus in pastillos[110]. necat[111] sanguinem[112] spissando—haec altera[113] vis ei[114] —; ideo sic necatorum[115] maculae in corporibus apparent.
[116] ad dissolvenda medicamenta utuntur illo pro aqua. fit ex eo et[117] ad refrigerandum stomachum malagma. praecipuus tamen est[118] ad cohibendas epiphoras aestivas oculorumque dolores sedandos circumlitus[119] ; miscetur collyriis. et alias[120] omnes rheumatismos cohibet. folia quoque tumorem omnem doloreinque et epiphoras[121] sedant.
[122] Anaxilaus auctor est mammas[123] a virginitate inlitas semper staturas. quod certum est, lac puerperarum mammis inposita extinguit[124] veneremque[125] testibus circa pubertatem inlita. remedia, in[126] quibus bibenda censetur , non equidem praeceperim. vis[127] maxima[128] natae Susis[129] Parthorum, mox Laconicae, Creticae, Asiaticae[130], in Graecia vero Megaricae[131], deinde Atticae.
Cremnos[132] agrios[133] gremias[134] tollit oculorum inpositus, tumorem quoque polenta addita.
Nascitur[135] vulgo molybdaena[136], id est plumbago, etiam in arvo[137], folio lapathi, crassa[138], hispida. hac commanducata si oculus[139] subinde lingatur[140], plumbum, quod est[141] genus vitii, ex oculo tollitur.
Capnos trunca[142], quam pedes gallinacios vocant, nascens in parietinis et saepibus[143], ramis tenuissimis sparsisque , flore[144] purpureo, viridis suco caliginem discutiti; itaque in medicamenta oculorum additur.
[145] Similis et[146] nomine et effect, sed alia est capnos fruticosa, praetenera, foliis coriandri, cineracei coloris, flore[147] purpureo[148]. nascitur in hortis et segetibus hordeaciis[149]. clarittem facit inunctis oculis delacrimationemque ceu[150] fumus, unde nomen. eadem evolsas palpebras renasci prohibet.
[151] Acoron iridis[152] folia habet angustiora tantum[153] et longiore pediculo, radices nigras minusque venosas, cetero et has similes iridis[154], gustu acres, odore non ingratas, ructu faciles. optumae Daspetiacae e[155] Galatia[156], mox Creticae , sed plurimae[157] in Colchide iuxta Phasin amnem et ubicumque in aquosis. recentibus virus maius quam vetustis , Creticae candidiores Ponticis.
[158] siccantur, ut iris[159], in umbra[160] digitalibus frustis[161]. nec non inveniuntur qui oxymyrsinae radicem acoron[162] vocant[163], ideoque quidam hanc acorion[164] vocare malunt. vis ei ad calfaciendum extenuandumque ,[165] efficax contra suffusiones et caligines oculorum, suco eiusdem poto contra[166] serpentes.
[167] Cotyledon parvula herba est[168], in cauliculo tenero, pusillo folio pingui[169], concavo ut coxendices[170]. nascitur in maritimis petrosisque[171] umidis[172], radice olivae modo rotunda. oculis medetur suco. est aliud genus eiusdem sordidis foliis, latioribus densioribusque circa radicem velut[173] oculum[174] cingentibus, asperrimi gustus[175], longiore caule, sed[176] pergracili [177]. usus[178] ad eadem quae sativi[179] aizoi[180].
[181] Duo genera eius[182] : maius in fictilibus vasculis seritur, quod aliqui bupihthalmon appellant[183], alii zoophthalmon [184], alii stergethron[185], quia[186] amatoriis conveniat[187], alii hypo- geson[188], quoniam in subgrundiis[189] fere nascitur[190] ; sunt qui ambrosiam potius[191] vocant et qui amerimnon, Italia[192] sedum[193] magnum aut oculum[194] aut digitillum. alterum minusculum, quod erithales[195] vocant, alii trithales[196], quia ter[197] floreat, alii erysithales[198], aliqui isoētes[199], Italia[200] sedum[201], sed aeqne[202] aizoum[203] utrumque, quoniam[204] vireat[205] semper[206].
maius et cubiti altitudinem [207] excedit, crassitudine plus quam pollicari. folia[208] in cacumine linguae similia[209], carnosa, pinguia, larga[210] suco, latitudine pollicari, alia in terrain convexa, alia stantia ita, ut[211] ambitu effigiem imitentur[212] oculi. quod[213] minus est, in muris[214] parietinisque et tegulis nascitur[215], fruticosum a radice et foliosum[216] usque ad cacumen, foliis angustis, mucronatis, sucosis, palmum[217] alto caule. radix inutilis.
[229] medentur epiphoris folia inposita vel sucus inunctis[230], purgat[231] enim ulcera oculorum expletque[232] et ad cicatricem perducit palpebras deglutinat. eaedem[233] capitis[234] doloribus medentur suco vel folio temporibus inlitis, adversantur phalangiorum ictibus, aconito vero maius aizoum[235] praecipue. a scorpionibus quoque habentem id feriri[236] negant.
[237] Medentur et aurium dolori, item sucus[238] hyoscyami[239] modicus [240], item Achilleae et centaurii minoris et plantaginis, peucedani cum rosaceo et meconio[241], acori sucus cum rosa —omnis autem strigili calefactus infunditur—, cotyledon etiam purulentis cum[242] medulla cervina calefacta, ebuli radicis [243] tritae sucus linteo colatus, mox in sole densatus et, cum opus sit, rosaceo dilutus et calefactus.
Parotidas verbenaca[244], item plantago sanat, item sideritis cum axungia vetere.
[245] Narium ozaenas[246] emendat aristolochia cum cypero.
Dentibus remedio sunt panacis[247] radix commanducata , praecipue Chironiae, item sucus collutis[248], radix hyoscyami ex aceto manducata, item Polemoniae. commanducatur [249] et plantaginis radix[250], aut colluuntur[251] in aceto decoctae suco; et folia esse[252] utile[253], vel si sanguine gingivae[254] putrescant; [vel[255] ] semen eiusdem apostemata et collectiones gingivarum sanat.
[256] et aristolochia gingivas dentesque[257] confirmat , verbenaca[258] cum radice commanducata et decoctae[259] ex vino aut aceto sucus colltus, item quinquefolii radicis[260] decoctae ad tertias in[261] vino aut aceto. prius quam decoquatur [262], aqua marina aut salsa lavatur[263] ; decoctum diu[264] tenendum in ore. quidam cinere quinqlefolii fricare malunt. et verbasci radix decoquitur in vino ad colluendos dentes, et hysopo[265] colluuntur[266] et peucedani[267] suco cum meconio vel radicum anagallidis[268], magis feminae, suco ab altera nare, quam doleat, infuso.
[269] Erigeron[270] a nostris vocatur[271] senecio. hanc si[272] ferro circumscriptam[273] effodiat aliquis tangatque ea dentem[274] et alternis ter despuat ac reponat in eundem locum ita[275][276], ut vivat[277] herba, aiunt dentem eum postea non doliturum. herba est trixaginis[278] specie et mollitia, cauliculis subrubicundis . nascitur in tegulis et in muris[279]. nomen hoc[280] Graeci dederunt, quia vere canescit. caput eius numerose[281] dividitur lanugine, qualis est spinae, inter divisuras exeunte;
quare Callimachus[282] eam acanthida appellavit, alii pappum. nec deinde Graecis de ea constat. alii erucae foliis esse dixerunt, alii roboris—at minora[283] multo—, radice alii supervacua, alii nervis utili[284], alii potu strangulante. e diverso quidam[285] regio morbo cum vino dederunt et contra omnia vesicae vitia, item cordis et iocineris. extrahere renibus harenam dixere.
ischiadicis drachmam cum oxymelite ab ambulatione propinavere[286], torminibus quoque et[287] in passo utilissimam, praecordiis etiam cibo ex aceto eam praedicantes serentesque[288] in hortis. nec defuere qui et alterum genus facerent nec quale[289] esset[290] demonstrarent, contra serpentes in aqua bibendam edendamque[291] comitialibus dantes. nos eam Romanis experimentis per usus digeremus. lanugo eius cum croco et exiguo aquae frigidae trita inlinitur epiphoris , tosta[292] cum mica salis strumis.
[293] Ephemeron folia habet iilii[294], sed minora, caulem parem, florem caeruleum, semen supervacuum, radicem unam digitali[295] crassitudine, dentibus praecipuam[296] concisam in aceto decoctamque, ut tepido colluantur. et ipsa etiam radix[297] sistit; cavis[298], exesis[299] inprimitur. chelidoniae radix ex aceto trita continetur ore, erosis veratrum nigrum inprimitur [300], mobiles utrolibet decocto[301] in aceto firmantur.
[308] Ranunculum vocamus quam[309] Graeci batrachion. genera eius IIII: unum pinguioribus quam coriandri fohis et ad latitudinem malvae accedentibus, colore livido, caule alto[310], gracili et radice alba. nascitur in limitibus umidis et opacis. alterun foliosius[311], pluribus foliorum incisuris, altius[312] caulibus. tertium minimum est, gravi odore, flore[313] aureo.
quartum simile huic, flore lacteo[314]. omnibus vis caustica, si cruda folia inponantur, pusulasque ut ignis[315] faciunt. ideo ad lepras et psoras[316]iis[317] utuntur et ad tollenda stigmata, causticisque[318] omnibus miscent. alopeciis inponunt celeriter removentes[319]. radix in dolore commanducata diutius rumpit dentes; eadem[320] sicca concisa sternumentum [321] est.
[322] nostri herbarii strumum eam[323] vocant, quoniam medetur strumis et panis parte in fumo suspensa, creduntque ea rursus sata rebellare quae curaverint[324] vitia, in[325] quo scelere et plantagine utuntur. oris ulcera intus[326] sucus plantaginis emendat et folia radicesque commanducatae [327], vel si rheumatismo laboret[328] os, ulcera faetoremque quinquefolium, ulcera psyllium[329].
[330] Conposita quoque contra faetores, vel maxime pudendum[331] vitium[332], trademus. ergo folia myrti et lentisci pari pondere, gallae Syriacae dimidium pondus simul terere et vino vetusto sparsa mandere matutino ex usu[333] est, vel hederae bacas cum casia[334] et murra[335] pari pondere ex vino. naribus utilissimum est dracontii semen contritum ex melle, etiam si carcinomata in iis sint[336]. suggillata hysopo emendantur, stigmata[337] in[338] facie mandragoras[339] inlitus[340] delet.