[1] Et de Euphrate hoc in loco dixisse aptissimum fuerit. oritur in praefectura Armeniae Maioris Caranitide[2], ut prodidere ex iis, qui proxime viderunt[3], Domitius Corbulo, in monte Aga[4], Licinius Mucianus, sub radicibus montis, quem Capoten appellant[5], supra Zimaram[6]XII p.[7], initio Pyxurates[8] nominatus. fluit Derzenen[9] primum, mox Anaeticam[10], Armeniae[11] regiones a Cappadocia excludens. Dascusa abest a Zimara[12]LXXV p.;
[13] inde navigatur Sartonam[14] L???, Melitenen Cappadociae XXIIII[15], Elegeam[16] Armeniae X???, acceptis fluminibus Lyco, Arsania, Arsano. apud Elegeam[17] occurrit ei Taurus mons nec resistit[18], quamquam XII p. latitudine praevalens. Ommam[19] vocant inrumpentem, mox ubi[20] perfregit, Euphraten, ultra[21] quoque saxosum[22] et[23] violentum.
Arabiam inde laeva[24], Orroeon[25] dictam regionem, trischoena[26] mensura, dextraque Commagenen[27] disterminat, pontis tamen, etiam ubi Taurum expugnat, patiens. apud Claudiopolim Cappadociae cursum ad occasum solis agit[28]. primo[29] hunc illic[30] in[31] pugna Taurus aufert victusque et abscisus[32] sibimet alio modo vincit ac fractum expellit in meridiem. ita naturae dimicatio illa[33] aequatur[34], hoc eunte quo vult, illo prohibente ire qua velit. a catarractis iterum navigatur. XL p. inde Commagenes caput Samosata.
[35] Arabia supra dicta habet oppida Edessam[36], quae quondam Antiochia dicebatur, Callirrhoen, a fonte nominatam, Carrhas[37][38], Crassi clade nobile[39]. iungitur praefectura[40] Mesopotamiae , ab[41] Assyriis[42] originem trahens, in qua Anthemusia[43] et Nicephorium oppida. mox Arabes qui Praetavi[44] vocantur[45]; horum caput Singara. a[46] Samosatis [47]autem latere Syriae Marsyas amnis influit. Cingilla[48] Commagenen finit, Imeneorum[49] civitas incipit. oppida adluuntur[50] Epiphania[51] et Antiochia, quae Ad Euphraten vocantur, item Zeugma[52]LXXII p. a Samosatis, transitu Euphratis nobile[53] . ex adverso Apameam[54] Seleucus, idem utriusque conditor, ponte iunxerat.
qui cohaerent[55] Mesopotamiae, Rhoali[56] vocantur. at in Syria oppida Europum, Thapsacum quondam, nunc Amphipolis; Arabes Scenitae[57]. ita fertur usque Suram locum, in quo conversus ad orientem relinquit Syriae Palmyrenas solitudines, quae usque ad Petram urbem et regionem Arabiae Felicis appellatae pertinent.