[1] Praeter haec claros sapientia auctores video [2] mirari stellam in mari. ea figura est, parva admodum caro intus, extra duriore callo. huic tam igneum fervorem esse tradunt, ut omnia in mari contacta[3] adurat, omnem cibum statim peragat. quibus sit hoc cognitum experimentis haut facile dixerim, multoque[4] memorabilius[5] duxerim[6] id cuius experiendi cotidie occasio[7] est.