Minus hoc quam par[1] erat nostri celebravere, omnium utilitatium et virtutum rapacissimi, primusque et diu solus idem ille M[2]. Cato, omnium bonarum artium magister, paucis dumtaxat attigit, boum etiam medicina non omissa. post eum unus inlustrium temptavit Gaius Valgius eruditione spectatus inperfecto volumine ad divum Augustum, inchoata[3] etiam praefatione religiosa, ut omnibus malis humanis illius potissimum principis semper mederetur [4] maiestas.
Antea condiderat solus apud nos, quod equidem inveniam[5], Pompeius Lenaeus[6] Magni libertus, quo primum tempore hanc scientiam ad nostros pervenisse animo adverto[7]. namque Mithridates, maximus sua aetate regum, quem debellavit Pompeius, omnium ante se genitorum diligentissimus vitae fuisse argumentis, praeterquam fama, intellegitur.
[8] uni ei excogitatum cotidie venenum bibere praesumptis remediis, ut consuetudine ipsa innoxium fieret; primo[9] inventa[10] genera antidoti[11], ex quibus unum etiam nomen eius retinet; illius inventum[12], sanguinem[13] anatum[14] Pontic arum[15] miscere antidotis, quoniam veneno viverent; ad ilium Asclepiadis medendi arte clari volumina composita extant, cum sollicitatus ex urbe Roma praecepta[16] pro se mitteret; illum solum mortalium[17] certum est[18] XXII linguis locutum, nec e[19] subiectis gentibus ullum hominem per interpretem appellatum ab eo annis LVI[20], quibus regnavit.
[21] is ergo in[22] reliqua ingeni magnitudine medicinae peculiariter curiosus et ab omnibus[23] subiectis, qui fuere[24] magna pars terrarum, singula exquirens scrinium commentationum harum et exemplaria effectusque in arcanis suis reliquit, Pompeius autem omni praeda[25] regia potitus transferre ea sermone nostro libertum suum Lenaeum grammaticae artis iussit vitaeque ita profuit non minus quam reipublicae victoria ilia.
Praeter hos Graeci auctores[26] prodidere, quos suis locis diximus, ex his Crateuas[27], Dionysius, Metrodorus ratione blandissima, sed qua nihil paene aliud quam difficultas [28] rei intellegatur. pinxere namque effigies herbarum atque ita subseripsere effectus. verum et pictura fallax est[29] coloribus tam numerosis, praesertim in aemulationem[30] naturae, multumque[31] degenerat transcribentium socordia[32]. praeterea parum est singulas earum aetates pingi, cum quadripertitis varietatibus anni faciem mutent.
Quare ceteri sermone eas tradidere, aliqui ne[33] effigie quidem indicata[34] et nudis plerumque nominibus defuncti, quoniam satis videbatur potestates[35] vimque demonstrare quaerere volentibus. nec est difficilis cognitio[36] : nobis certe, exceptis admodum paucis, contigit reliquas contemplari cientia Antoni Castoris, cui summa auctoritas erat in ea arte nostro aevo, visendo hortulo[37] eius, in quo plurimas alebat centesimum annum aetatis excedens, nullum corporis malum expertus ac ne aetate quidem memoria aut vigore concussis[38]. neque aliud mirata magis antiquitas reperietur [39].
inventa iam pridem ratio est praenuntians horas —non modo dies ac noctes—solis lunaeque defectuum[40] ; durat tamen tradita persuasio in magna parte vulgi, veneficiis et herbis id cogi eamque unam[41] feminarum scientiam[42] praevalere[43]. certe quid non repleverunt fabulis Colchis[44] Media[45] aliaeque, in primis Itala[46] Circe dis[47] etiam adscripta?
[48] unde arbitror natum, ut Aeschylus e vetustissimis in poetica refertam Italiam herbarum potentia proderet, multique Circeios, ubi habitavit illa, magno argumento etiam nunc durante in Marsis, a filio[49] eius orta gente, quoniam[50] esse domitores serpentium constat.
Homerus quidem primus doctrinarum et antiquitatis parens, multus[51] alias in.admiratione Circae, gloriam[52] herbarum Aegypto tribuit, cum[53] etiam tum[54] quae[55] rigatur[56] Aegyptus illa[57] non esset, postea fluminis limo invecta.
[58] herbas[59] certe Aegyptias[60] a [61] regis uxore traditas Helenae suae plurimas narrat ac nobile illud nepenthes[62] oblivionem tristitiae veniamque adferens et ab Helena utique omnibus mortalibus propinandum. primus autem omnium, quos memoria novit, Orpheus de herbis curiosius aliqua prodidit. post eum Musaeus et Hesiodus polium herbam[63] in quantum mirati sint[64] diximus. Orpheus et Hesiodus suffitiones[65][66] commendavere.
Homerus et alias nominatim herbas celebrat, quas[67] suis locis dicemus. ab eo Pythagoras clarus sapientia[68] primus volumen de effectu earum composuit , Apollini, Aesculapio[69] et in totum dis immortalibus inventione et origine adsignata; composite et Democritus, ambo peragratis Persidis, Arabiae, Aethiopiae, Aegypti Magis[70], adeoque[71] ad[72] haec attonita antiquitas fuit, ut adfirmaverit[73] etiam incredibilia dictu.
[74] Xanthus historiarum auctor in prima earum tradit[75], occisum draconis catulum revocatum ad vitam a parente herba, quam balim[76] nominat, eademque Tylonem[77], quem[78] draco occiderat, restitutum saluti[79]. et luba in Arabia herba revocatum ad vitam hominem tradit. dixit Democritus, credidit Theophrastus esse herbam, cuius contactu inlatae ab alite, quam[80] retulimus, exiliret cuneus a pastoribus arbori adactus[81]. quae etiamsi fide[82][83] carent, admirationem tamen implent coguntque confiteri multum esse quod vero supersit.
inde et plerosque ita video[84] existimare, nihil non herbarum vi effici posse, sed plurimarum vires esse incognitas, quorum in numero fuit Herophilus clarus medicina, a quo[85] ferunt dictum, quasdam fortassis etiam calcatas[86] prodesse. observatum certe est, inflammari[87] vulnera ac morbos superventu eorum[88] qui pedibus iter confecerint[89].
Haec erat antiqua medicina, quae tota migrabat in Graeciae linguas. sed quare non plures noscantur, causa est[90] quod[91] eas agrestes litterarumque ignari experiuntur, ut qui soli inter illas vivant; praeterea securitas quaerendi obvia[92] medicorum turba. multis etiam inventis desunt nomina, sicut illi, quam retulimus in frugum cura[93] scimusque defossam in angulis segetis praestare, ne qua ales[94] intret[95]. turpissima causa raritatis[96] quod etiam qui sciunt demonstrare nolunt, tamquam ipsis periturum sit quod tradiderint[97] aliis. accedit[98] ratio inventionis anceps, quippe etiam in repertis alias invenit casus[99], alias, ut[100] vere dixerim, deus.
[101] insanabile ad hosce annos fuit rabidi canis morsus, pavorem aquae potusque omnis adferens odium. nuper cuiusdam militantis in praetorio mater vidit in quiete, ut radicem silvestris rosae, quam cynorrhodon vocant , blanditam sibi aspectu pridie in frutecto[102], mitteret filio bibendam. in Laeetania[103] res[104] gerebatur, Hispaniae[105] proxima parte, casuque accidit[106], ut milite a morsu canis incipiente expavescere aquas superveniret epistula[107] orantis, ut pareret religioni, servatusque est ex insperato[108] et postea quisquis auxilium simile temptavit.
alias apud auctores cynorrhodi[109] una medicina erat spongiolae, quae in mediis[110] spinis eius nascitur, cinere cum melle alopecias capitis expleri. in eadem provincia cognovi in agro hospitis nuper ibi repertum dracunculum appellatum caulem pollicari crassitudine, versicoloribus[111] viperarum maculis, quem[112] ferebant contra omnium morsus esse remedio[113], alium[114] quam quos in priore[115] volumine eiusdem nominis diximus. est[116][117] huic[118] alia figura,
aliud miraculum exerenti se[119] terra ad primas serpentium vernationes[120] bipedali fere altitudine rursusque cum isdem in terrain condenti[121], nec omnino occultato eo apparet [122] serpens, vel hoc per se satis[123] officioso naturae munere[124], si tantum praemoneret tempusque formidinis demonstraret.