Hanc ergo formam eius aeterno et inrequieto ambitu, inenarrabili celeritate, viginti quattuor horarum spatio circumagi solis exortus et occasus haut dubium reliquere. an sit[1] inmensus et ideo sensum aurium excedens [2] tantae molis rotatae vertigine adsidua[3] sonitus, non equidem[4] facile[5] dixerim, non, Hercule, magis quam circumactorum simul tinnitus siderum suosque volventium orbes an dulcis quidam[6] et incredibili suavitate[7] concentus[8]. nobis qui intus agimus iuxta diebus noctibusque tacitus labitur mundus.
[9] esse innumeras ei effigies animalium rerumque cunctarum inpressas nec, ut in volucrum notamus ovis, levitate[10] continua lubricum corpus, quod clarissimi[11] auctores dixere, terrenorum[12] argumentis indicatur[13], quoniam inde deciduis rerum omnium seminibus innumerae, in [14] mari praecipue ac plerumque confusis monstrificae, gignantur effigies, praeterea visus probatione, alibi ursi[15], tauri alibi, alibi litterae figura[16], candidiore medio per verticem circulo.