[1] strumis plantago, chelidonia cum melle et[2] axungia[3], quinquefolium, radix persollatae , item cum axungia operitur folio suo inposita[4], item Artemisia, radix mandragorae ex aqua. sideritis latifolia [5] clavo sinistra manu circumfossa[6] adalligatur, custodienda sanatis ne rursus sata taedium[7] herbariorum seelere , ut in quibusdam diximus[8], rebellet, quod et in iis[9],[10] quos Artemisia sanaverit, praedici reperio, item in iis, quos plantago.
[17] — Bellis in pratis nascitur, flore[18] albo, aliquatenus rubente. hanc[19] cum Artemisia inlitam efficaciorem esse produnt.— Condurdum quoque[20] herba solstitialis , flore rubro, suspensa in[21] collo conprimere dicitur strumas, item verbenaca cum plantagine.—Digitorum vitiis omnibus et privatim pterygiis quinquefolium medetur.
[22] In pectoris[23] vitiis vel gravissimum est tussis. huic medetur panacis[24] radix in vino dulci[25], sucus hyoscyami etiam sanguinem[26] excreantibus, nidor quoque accensi tussientibus[27], item scordotis mixto nasturcio[28] et[29] resina cum melle tunsa arida—facit et per se faciles excreationes—, item centaurium maius vel sanguinem reicientibus, cui vitio et plantaginis[30][31] sucus medetur et Vettonica obolis III in aqua;
[32] contra[33] purulentas[34] contraque cruentas exscreationes persollatae [35][36] radix drachmae[37] pondere[38] cum pineis nucleis XI, peucedani[39] sucus. pectoris doloribus acorum[40] subvenit[41], idem[42] antidotis miscetur; tussi. daucum, item Scythica herba, eadem[43] omnibus[44] pectoris[45] vitiis; tussi et purulenta excreantibus obolis[46] III in passi[47] totidem verbascum, cuius est flos[48] aureus.