[1] Indus[2], incolis[3] Sindus[4] appellatus, in iugo Caucasi montis quod vocatur Paropanisus adversus solis ortum effusus, et ipse undeviginti recipit[5] amnes, sed clarissimos Hydaspen quattuor alios adferentem, Cantabam[6] tris, per se vero navigabiles Acesinum[7] et Hypasim[8], quadam tamen aquarum modestia[9] nusquam latior L stadiis aut altior XV passibus[10], amplissimam insulam efficiens, quae Prasiane nominatur, et aliam minorem[11], quae Patale.
ipse per |XIII|.CL[12] passuum, parcissimis auctoribus, navigatur[13] et quodam solis comitatu in occasum versus oceano infunditur. mensuram orae[14] ad eum ponam, ut invenio, generatim, quamquam inter se nullae congruunt. ab ostio Gangis ad promunturium Calingon et oppidum Dandaguda[15]DCXXV[16], ad Tropina[17] |XII|.XXV, ad Perimulae promunturium, ubi est celeberrimum[18] Indiae emporium, DCCL, ad oppidum in[19] insula quam supra diximus Patalam[20]DCXX[21].
Gentes montanae inter eum et Iomanem Caesi, Caetriboni[22] silvestres, dein Megallae, quorum regi D elephanti, peditum equitumque[23] numerus incertus, Chrysei, Parasangae, Asmagi[24], tigri fera scatentes; armant peditum XXX, elephantos [25] CCC, equites DCCC. hos Indus includit montium corona[26] circumdatos et solitudinibus. DCXXV[27] infra solitudines Dari, Surae, iterumque solitudines per CLXXXVII[28], plerumque harenis ambientibus haut[29] alio modo quam insulas mari.
[30] infra deserta haec Malthaecorae[31], Singae, Maroae[32], Rarungae[33], Moruni[34]. hi montium, qui perpetuo tractu oceani in[35] ora[36] pertinent[37], incolae liberi et regum expertes multis urbibus montanos optinent colles. Nareae[38] deinde, quos claudit mons altissimus Indicorum Capitalia; huius incolae alio latere late auri et argenti metalla fodiunt.
ab his Oratae[39], quorum regi elephanti quidem X, sed amplae vires peditum, Suarattaratae[40] — et hi[41] sub rege elephantos non alunt[42] fiducia equitum peditumque — Odonbaeorae[43], Sarabastrae[44] Thorace[45] urbe pulchra, fossis palustribus munita, per quas crocodili humani corporis avidissimi aditum nisi ponte non dant. et aliud apud illos laudatur oppidum[46] Automula[47], inpositum litori quinque amnium in unum confluente[48] concursu, emporio nobili[49]. regi[50] eorum elephanti M.DC[51], peditum CL, equitum V???. pauperior Charmarum rex elephantos LX parvasque reliquas vires habet.
[52] ab his gens Pandae, sola Indorum regnata feminis. unam Herculi sexus eius genitam ferunt ob idque gratiorem, praecipuo[53] regno donatam; ab ea deducentes originem imperitant CCC oppidis, peditum CL, elephantis[54] D. post hanc[55] trecentarum urbium seriem[56] Derangae[57], Posingae, Butae, Gogaraei[58], Vmbrae, Nereae, Brangosi[59], Nobundae, Cocondae[60], Nesei[61], Palatitae[62], Salobriasae. Orostrae[63] Patalam insulam attingentes, a cuius extremo litore ad Caspias Portas |XVIIII|.XXV produntur.
Hinc deinde accolunt Indum, adverso[64] eo scandente[65] demonstratione, Mathoae[66], Bolingae, Gallitalutae, Dimuri, Megari, Ardabae[67], Mesae, Abisari[68], Silae[69]; mox deserta[70] in CCL, quibus exuperatis Organagae, Abortae[71], Brasuertae[72], et ab his solitudines prioribus pares. dein[73] Sorofages[74], Arbae, Marogomatrae, Vmbritae Ceaeque[75], quorum XII nationes singulisque binae urbes, Asini[76], trium urbium[77] incolae; caput eorum[78] Bucephala, Alexandri regis equo, cui fuerat[79] hoc nomen, ibi sepulto conditum.
[80] montani super hos Caucaso subiecti[81] Sosaeadae[82], Sondrae transgressisque Indum et cum eo decurrentibus Samarabiae[83], Sambraceni, Bisambritae [84], Orsi[85], Andiseni[86], Taxilae[87] cum urbe celebri. iam in plana demisso[88] tractu, cui universo nomen Amendae[89], populi quattuor, Peucolitae[90], Arsagalitae, Geretae[91], Assoi[92]. etenim plerique ab occidente non Indo amne determinant, to sed adiciunt quattuor satrapias, Gedrosos, Arachotas, Arios, Paropanisidas[93], ultimo fine Cophete fluvio, quae omnia Ariorum esse aliis placet.