[1] Ipsum diem alii aliter observavere[2]: Babylonii inter duos solis exortus, Athenienses inter duos occasus, Vmbri a meridie ad meridiem, vulgus omne a luce ad tenebras, sacerdotes Romani et qui diem finiere[3] civilem[4], item Aegyptii et Hipparchus a media nocte in mediam. minora autem intervalla esse lucis inter ortus solis iuxta solstitia quam aequinoctia apparet, quia positio signiferi circa media sui obliquior est, iuxta solstitium[5] autem rectior.