ipse rex, cum surrecturus[2] esset verereturque[3], ne machinae ponderi non sufficerent, quo maius[4] periculum curae artificum denuntiaret , filium suum adalligavit cacumini, ut salus eius apud molientes prodesset et lapidi. hac admiratione operis effectum est, ut, cum oppidum[5] id expugnaret Cambyses rex ventumque esset incendiis ad[6] crepidines[7] obelisci, extingui iuberet molis reverentia qui nullam habuerat urbis.
[8] sunt et[9] alii duo, unus a Zmarre[10] positus, alter a Phio[11] sine notis, quadragenum octonum[12] cubitorum. Alexandriae statuit unum Ptolemaeus Philadelphus octoginta cubitorum. exciderat eum[13] Necthebis[14] rex purum, maiusque opus[15] in devehendo statuendove inventum[16] est quam in excidendo[17]. a Satyro[18] architecto aliqui[19] devectum tradunt rate, Callixenus a Phoenice[20], fossa perducto[21] usque ad iacentem obeliscum[22] Nilo[23],
[24] navesque duas in latitudinem[25] patulas pedalibus[26] ex eodem lapide ad rationem geminati per duplicem mensuram ponderis oneratas ita, ut[27] subirent obeliscum pendentem extremitatibus suis in ripis utrimque; postea egestis[28] laterculis adlevatas[29] naves[30] excepisse[31] onus; statutum[32] autem in sex talis[33] e monte eodem, et artificem[34] donatum talentis L. hic fruit in Arsinoeo[35] positus a rege supra dicto munus amoris, coniuge[36] eademque sorore Arsinoe.
inde eum navalibus incommodum[37] Maximus quidam[38] praefectus Aegypti transtulit in forum[39], reciso cacumine, dum vult[40] fastigium addere auratum, quod postea omisit. et alii duo[41] sunt Alexandreae ad portum in Caesaris templo, quos excidit Mesphres[42] rex, quadragenum binum cubitorum.
Super omnia accessit difficultas mari Romam[43] devehendi, spectatis[44] admodum navibus.
[45] divus Augustus eam[46], quae priorem advexerat, miraculi gratia Puteolis perpetuis[47] navalibus dicaverat[48]; incendio[49] consumpta ea est. divus Claudius aliquot per annos adservatam, qua[50] C. Caesar inportaverat , omnibus quae umquam in mari visa[51] sunt mirabiliorem [52], in ipsa[53] turribus Puteolis[54] e pulvere exaedificatis, perductam[55] Ostiam portus[56] gratia[57] mersit. alia ex hoc cura navium, quae Tiberi[58] subvehant[59], quo experimento patuit[60] non minus aquarum huic amni[61] esse quam Nilo.
[62] is autem obeliscus, quem divus Augustus in circo magno statuit, excisus est[63] a rege Psemetnepserphreo[64], quo regnante Pythagoras in Aegypto fuit, LXXXV[65] pedum et dodrantis praeter[66] basim[67] eiusdem lapidis; is vero, quem in campo Martio, novem pedibus[68] minor[69], a Sesothide[70]. inscripti[71] ambo rerum naturae interpretationem Aegyptiorum philosophia[72] continent.