[1] Concharum e genere sunt dactyli, ab[2] humanorum unguium similitudine[3] appellati. his natura in tenebris remoto[4] lumine alio fulgere[5] claro[6] et, quanto magis umorem habeant, lucere in ore[7] mandentium, lucere in manibus atque etiam in solo ac veste decidentibus guttis, ut procul dubio pateat, suci illam naturam esse, quam miraremur[8] etiam in corpore.