Pulcherrimum vero est bruscum, multoque excellentius etiamnum molluscum. tuber utrumque arboris eius, bruscum intortius crispum, molluscum simplicius sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorumque solidos[1] aut lamnas raro usu spectatur. e brusco fiunt et mensae[2] nigrescentes.
reperitur et in alno[3] tuber[4], tanto deterius, quantum ab acere alnus ipsa distat. aceris mares prius florent. etiamnum in siccis natae praeferuntur aquaticis , sicut et fraxini. est trans Alpes arbor simillima aceri albo materie, quae vocatur staphylodendron. fert siliquas et in iis nucleos sapore nucis abellanae.
[5] In primis vero materies honorata buxo est raro crispanti[6][7] nec nisi radice[8], de ceteo..... levisque est[9] materiae[10], set lentore[11] quodam[12] et duritie ac pallore commendabilis , ipsa[13] vero arbor et[14] topiario opere. tria eius genera: Gallicum, quod in metas emittitur amplitudinemque proceriorem[15]. oleastrum[16], in omni usu damnatum, gravem praefert odorem. tertium genus nostratis[17] vocant, e silvestri[18], ut credo, mitigatum satu, diffusius et densitate parietum, virens semper ac tonsile.
[19] buxus Pyrenaeis ac Cytoriis montibus plurima et Berecyntio tractu, crassissima in Corsica[20], flore[21] non spernendo, quae causa amaritudinis mellis. semen[22] cunctis animantibus invisum. nec in Olympo Macedoniae gracilior, sed brevis. amat frigida, aprica[23]. in igni[24] quoque duritia[25] quae[26] ferro, nec flamma nec carbone utili[27].