[1] Semine quoque inserere natura docuit raptim avium fame devorato solidoque et alvi tepore madido cum fecundo fimi medicamine abiecto in mollibus[2] arborum lecticis et ventis[3] saepe translato in aliquas corticum rimas, unde vidimus cerasum in salice, platanum in lauru, laurum in ceraso et bacas simul discolores. tradunt et monedulam condentem semina in thensauros cavernarum eiusdem rei praebere causas.
[7] Et hactenus natura ipsa docuit, insitionem autem casus, magister alius et paene numerosior, ad hunc modum: agricola sedulus casam saepis munimento cingens, quo minus putrescerent sudes, limen subdidit ex hedera. at illae vivaci morsu adprehensae suam ex aliena[8] fecere vitam, apparuitque truncum esse pro terra. aufertur ergo serra aequaliter superficies, levigatur falce truncus.
[9] ratio postea duplex, et prima inter corticem lignumque inserendi. timebant prisci truncum findere, mox inforare[10] ausi[11] medio ipsique in eo medullae calamum imprimebant, unum inserentes , neque enim plures capiebat medulla. subtilior postea ratio[12] vel senos addi[13], mortalitati eorum et numero[14], per media trunco leniter fisso cuneoque tenui fissuram custodiente , donec cuspidatim decisus descendat in rimam calamus .
Multa in hoc servanda: primum omnium, quae patiatur coitum talem arbor et cuius arboris[15]. varie quoque et non isdem in partibus subest omnibus sucus. vitibus ficisque media sicciora[16] et e[17] summa parte conceptus; ideo illinc surculi petuntur. oleis circa media[18] sucus, inde et surculi[19]; cacumina sitiunt.
[20] facillime coalescunt quibus eadem corticis natura quaeque pariter florentia eiusdem horae cognationem[21] sucorumque societatem habent. lenta res[22], quotiens umidis repugnant sicca, mollibus corticum duri[23]. reliqua observatio, ne fissura in nodo fiat—repudiat quippe advenam inhospitalis duritia—, ut in parte nitidissima, ne longior multo tribus digitis, ne obliqua, ne tralucens.
[24] Vergilius e cacumine inseri vetat, ceitumque est ab umeris arborum orientem aestivum spectantibus surculos petendos, et e feracibus et e germine novello, nisi vetustae[25] arbori[26] inserantur: ii[27] enim robustiores esse debent. praeterea ut praegnates, hoc est germinatione [28] turgentes et qui parere illo speraverint anno, bimi utique nec tenuiores digito minimo.
[29] inseruntur autem et inversi, cum id agitur, ut minor altitudo in latitudinem [30] se fundat. ante omnia gemmantes nitere conveniet ;[31] nihil usquam ulcerosum aut retorridum[32] spei favet. medulla calami commissurae in matre[33] ligni corticisque iungatur, id enim satius quam foris cortici[34] aequari. calami exacutio medullam ne nudet, tamen tenui[35] fistula detegat. fastigatio[36] levi descendat cuneo[37] tribus non ampliore digitis, quod facillime contingit tinctum aqua radentibus.
[38] ne exacuatur [39] in vento, ne cortex a ligno decedat[40] alterutri. calamus ad corticem usque suum deprimatur. ne luxetur[41], dum deprimitur[42], neve cortex replicetur in rugas. ideo lacrimantes calamos inseri non oportet, non, Hercules, magis quam aridos, quia illo modo labat umore nimio cortex, hoc vitali defectu non umescit neque concorporatur [43].
[44] id etiam religionis servant, ut luna crescente, ut calamus utraque deprimatur manu. et alioqui hoc in opere duae simul manus minus nituntur, necessario temperamento . validius demissi tardius ferunt, fortius durant, contraria ex diverso. ne hiscat nimium rima[45] laxeque capiat , aut ne parum et[46] exprimat aut conpressum necet; hoc[47] maxime cavendum[48] in[49] praevalide accipientis trunco.
[50]ut[51] media[52] fissura relinquatur[53], quidam[54] vestigio fissurae falce[55] in truncis facto salice praeligant marginem ipsum, postea cuneo[56] findunt[57] continente vinculo libertatem dehiscendi.— (quaedam in plantario[58] insita eodem die transferuntur).— si crassior truncus inseratur, inter corticem et lignum inseri melius, cuneo optime osseo, cortex ne[59] rumpatur, laxato.
[66] eminere calami[67] VI digitorum longitudine non amplius debent. Cato argillae vel cretae harenam fimumque bubulum admiscet atque ita usque ad lentorem subigi iubet idque interponi et circumlini. ex iis, quae commentatus est, facile apparet illa aetate inter lignum et corticem nec alio modo inserere solitos aut ultra latitudinem II digitorum calamos demittere[68]. inseri autem praecipit pira ac mala per ver et post solstitium[69] diebus L et post[70] vindemiam ,
[71] oleas autem et ficos per ver tantum, luna sitiente[72], [hoc[73] est sicca] praeterea post meridiem ac sine vento austro. mirum quod non contentus insitum munisse, ut dictum est, et caespite ab imbre frigoribusque protexisse [74] ac mollibus bifidorum viminum fasciis[75], lingua bubula — herbae id genus est—insuper optegi iubet eamque inligari opertam stramentis. nunc abunde arbitrantur paleato luto sarcire[76]et libro[77] II digitos[78] insito exstante.