[1]Elephanti gregatim semper ingrediuntur. ducit agmen maximus natu, cogit aetate proximus. amnem transitulri minimos praemittunt, ne maiorum ingressu atterente alveum crescat gurgiti[2] altitudo. Antipater auctor est duos Antiocho regi in bellicis usibus celebres etiam cognominibus fuisse; etenim novere ea. certe Cato, cum imperatorum nomina annalibus detraxerit[3], eum, qui fortissime proeliatus esset in Punica acie, Surum[4] tradidit vocatum altero dente mutilato[5] .
[6] Antiocho vadum fluminis experienti renuit Aiax, alioqui[7] dux agminis semper. tum[8] pronuntiatum eius fore principatum qui transisset, ausumque Patroclum ob id phaleris argenteis, quo maxime gaudent[9], et reliquo omni primatu donavit. ille, qui notabatur, inedia mortem ignominiae praetulit. mirus namque pudor[10] est, victusque vocem fugit victoris, terram ac verbenas porrigit. pudore numquam nisi in abdito coeunt,
[11] mas quinquennis, femina decennis. initur autem biennio quinis, ut ferunt, cuiusque[12] anni[13] diebus, nec amplius; sexto perfunduntur amne[14] , non ante reduces ad agmen. nec adulteria novere nullave propter feminas inter se proelia ceteris animalibus pernicialia[15] , nec[16] quia desit illis amoris[17] vis[18], namque traditur unus[19] amasse quandam in Aegypto corollas vendentem ac,ne quis vulgariter electam[20] putet[21], mire[22] gratam Aristophani[23] celeberrimo in arte grammatica,
[24] alius Menandrum Syracusanum incipientis iuventae in exercitu Ptolemaei, desiderium eius, quotiens non videret, inedia testatus. et unguentariam quandam dilectam Iuba tradit. omnium amoris fuere argumenta gaudium a conspectu[25] blanditiaeque inconditae, stipes[26] , quas populus dedisset, servatae et in sinum effusae. nec mirum esse amorem quibus sit memoria.
idem namque tradit agnitum in senecta[27] multos post annos qui rector in iuventa fuisset; idem divinationem quandam[28] iustitiae, cum Bocchus[29] rex[30] triginta elephantis totidem , in quos saevire[31] instituerat[32], stipitibus adligatos[33] obiecisse t[34], procursantibus inter eos qui lacesserent[35], nec[36] potuisse effici ut crudelitatis alienae ministerio fungerentur.