[1] Cerasi[2] ante victoriam Mithridaticam L. Luculli [3] non fuere in Italia, ad urbis annum DCLXXX. is primum invexit[4] e Ponto, annisque CXX trans oceanum in Britanniam [5] usque pervenere; eadem [ut diximus] in Aegypto nulla cura potuere gigni. cerasorum[6] Aproniana maxime rubent, nigerrima sunt Lutatia[7], Caeciliana[8] vero et rotunda.
lunianis[9] gratus sapor, sed paene[10] tantum sub arbore sua, adeo[11] teneris, ut gestatum non tolerent. principatus duracinis quae Pliniana Campania appellat, in Belgica vero Lusitanis , in ripis etiam Rheni[12]. tertius iis[13] colos e nigro ac rubenti viridique[14], similis maturescentibus semper. minus quinquennium[15] est quod prodiere quae vocant laurea,
[16] non ingratae amaritudinis, insitae in lauru[17]. sunt et Macedonica, parvae arboris[18] raroque tria cubita excedentis, et minore etiamnum[19] frutice[20] chamaecerasi. inter prima hoc e pomis colono gratiam annuam refert. septentrione frigidisque gaudet, siccatur etiam sole conditurque ut oliva[21] cadis.