[1][2] septentrio[3] hinc[4] oceanusque Gallicus, occasus illinc[5], oceanus[6] Atlanticus. promunturi[7] excursum LX prodidere, alii XC, ad Pyrenaeum inde non pauci |XII|.L???, et ibi gentem Artabrum, quae numquam fuit, manifesto errore. Arrotrebas enim, quos ante Celticum diximus promunturium,[8] hoc in loco posuere litteris permutatis.
[9] erratum et in amnibus inclutis. ab Minio, quem supra diximus, CC,[10] ut auctor est Varro, abest Aeminius[11], quem alibi quidam intellegunt[12] et Limaeam[13] vocant, Oblivionis antiquis dictus[14] multumque fabulosus, ab Durio Tagus CC interveniente Munda. Tagus auriferis harenis celebratur. ab eo CLX promunturium Sacrum e[15] media prope Hispaniae fronte prosilit. |XIIII| inde ad Pyrenaeum medium colligi[16] Varro[17] tradit,
[18] ad Anam vero[19], quo Lusitaniam a Baetica discrevimus , CXXVI[20], a Gadibus CII additis. gentes Celtici[21] Turduli[22] et[23] circa Tagum Vettones, ab Ana ad Sacrum Lusitani. oppida a Tago memorabilia in ora Olisipo[24], equarum e[25] favonio [26] vento[27] conceptu nobile[28], Salacia cognominata Vrbs[29] Imperatoria, Merobrica[30]. promunturium Sacrum et alterum Cuneus[31]. oppida Ossonoba[32], Balsa[33], Myrtilis[34].
[35]Vniversa provincia dividitur in conventus tres, Emeritensem , Pacensem, Scalabitanum[36], tota populorum XLV[37], in quibus coloniae sunt quinque, municipium civium Romanorum [38], Latii[39] antiqui III, stipendiaria XXXVI. coloniae Augusta Emerita, Anae[40] fluvio adposita, Metellinensis[41], Pacensis , Norbensis Caesarina[42] cognomine; contributa sunt in eam[43] Castra Servilia[44], Castra Caecilia. quinta est Scalabis[45] quae Praesidium lulium[46] vocatur. municipium civium Romanorum Olisipo[47], Felicitas[48] Iulia cognominatum[49]. oppida veteris[50] Latii Ebora, quod item[51] Liberalitas Iulia, et Myrtilis[52][53] ac Salacia, quae diximus.
[54] stipendiariorum quos nominare non pigeat, praeter iam dictos in Baeticae[55] cognominibus,[56] Augustobrigenses[57], Aeminienses[58], Aranditani[59], Arabricenses[60], Balsenses, Caesarobrigenses[61], Caperenses[62], Caurienses[63], Colarni , Cibilitani[64], Concordienses, Elbocori[65], Interannienses[66], Lancienses [67], Mirobrigenses[68] qui Celtici cognominantur, Medubrigenses [69] qui Plumbari, Ocelenses[70], Turduli qui Bardili[71] et[72] Tapori[73].
Lusitaniam cum Asturia et Gallaecia[74] patere longitudine DXL, latitudine DXXXVI, Agrippa prodidit[75]. omnes autem Hispaniae a duobus Pyrenaei promunturiis per maria totius orae circuitu |XXVIIII|[76].XXIIII[77] colligere existimantur, ab aliis |XXVI|[78].
[79] Ex adverso Celtiberiae conplures sunt insulae, Cassiterides[80] dictae Graecis[81] a fertilitate plumbi, et e regione Arrotrebarum promunturi[82] Deorum VI[83], quas aliqui[84] Fortunatas appellavere. in ipso vero capite[85] Baeticae ab ostio freti p[86]. XXV[87] Gadis, longa, ut Polybius scribit, XII, lata III. abest a continente proxima parte minus pedes[88] DCC, reliqua plus VII. ipsius spatium[89]XV est. habet oppidum civium Romanorum, qui[90] appellantur[91] Augustani[92] Vrbe[93] Iulia Gaditana[94].
[95]ab eo latere, quo Hispaniam spectat, passibus fere C altera insula est, longa[96] M[97] passus, M lata, in qua prius oppidum Gadium fuit. vocatur ab Ephoro et[98] Philistide[99] Erythea[100], a Timaeo et Sileno Aphrodisias[101], ab indigenis Iunonis. maiorem Timaeus Cotinusam[102] aput[103] eos vocitatam ait; nostri Tarteson[104] appellant[105], Poeni Gadir[106], ita Punica lingua saepem[107] significante[108]. Erythea[109] dicta est, quoniam Tyri aborigines[110] earum[111] orti ab Erythro[112] mari ferebantur. in hac Geryones[113] habitasse a quibusdam existimatur[114], cuius armenta Hercules abduxerit[115]. sunt qui aliam esse eam et contra Lusitaniam arbitrentur, eodemque nomine quandam[116] ibi appellant[117].