[1] Romulum lacte, non vino, libasse indicio sunt sacra ab eo instituta, quae hodie[2] custodiunt morem. Numae regis Postumia[3] lex est: Vino rogum ne respargito[4]. quod sanxisse illum propter inopiam rei nemo dubitet. eadem lege ex inputata vite libari vina diis nefas statuit, ratione excogitata ut putare [5] cogerentur alias aratores et pigri circa pericula arbusti . M.[6] Varro auctor est Mezentium[7] Etruriae regem auxilium Rutulis[8] contra Latinos tulisse vini mercede quod tum in Latino agro fuisset.