[1] Infestantium[2] quattuor genera: teredines capite ad portionem grandissimo[3] rodunt dentibus. hae tantum in mari sentiuntur, nec aliam putant teredinem proprie dici. terrestres tinias vocant, culicibus vero similes thripas. quartum[4] est[5] et[6] e vermiculorum genere, et eorum alii putrescente suco ipsa materie, alii pariuntur sicut in arboribus ex eo, qui cerastes vocatur. cum tantum erosit , ut circumagat se, generat alium.
haec nasci prohibet in aliis amaritudo, ut cupresso, in aliis duritia, ut buxo. tradunt et abietem circa germinationes decorticatam[7] qua [8] diximus luna aquis non corrumpi. Alexandri Magni comites prodiderunt in Tylo Rubri maris insula arbores [9][10] esse, ex quibus naves fierent; quas ducentis annis durantes[11] inventas, etsi mergerentur, incorruptas. in eadem esse fruticem baculis tantum idoneae crassitudinis, varium tigrium maculis, ponderosum et, cum in spissiora decidat, vitri[12] modo fragilem.