[6] ergo culices[7] parit; hi fraudati alimento in matre, putri eius tabe, ad[8] cognata[9] evolant[10] morsuque ficorum crebro, hoc est avidiore pastu, aperientes ora earum, ita[11] penetrantes[12] intus solem primo secum inducunt[13] cerialesque [14] auras inmittunt foribus[15] adapertis[16] . mox lacteum umorem[17], hoc est infantiam pomi, absumunt[18] — quod fit et sponte —, ideoque ficetis caprificus permittitur[19] ad rationem venti, ut flatus evolantes in ficos ferat.
[20] inde repertum ut inlatae quoque aliunde et inter se colligatae inicerentur fico, quod in macro solo[21] et aquilonio non desiderant[22], quoniam sponte arescunt loci[23] situ rimisque eadem quae[24] culicum opere[25] causa[26] perficit, nec[27] ubi multus pulvis[28], quod evenit maxime frequenti via[29] adposita. namque et pulveri vis siccandi sucumque lactis absorbendi. quae ratio pulvere et[30] caprificatione hoc quoque praestat ne decidant, absumpto umore tenero et cum quadam fragilitate ponderoso.
[31] ficis mollis omnibus tactus, maturis frumenta intus, sucus maturescentibus lactis, percoctis mellis. senescunt in arbore anusque destillant[32] cummium[33][34] lacrima[35]. siccat[36] honos laudatas, servat in capsis, Ebuso in[37] insula praestantissimas amplissimasque, mox in Marrucinis; at[38] ubi copia abundat[39] , implentur orcae[40] in Asia, cadi autem in[41] Ruspina Africae urbe, panisque simul et opsonii [42] vicem siccatae implent, utpote cum Cato cibaria ruris[43] operariis iusta ceu lege sanciens minui iubeat per fici maturitatem . cum recenti[44] fico salis[45] vice caseo[46] vesci nuper excogitatum est.
[47] ex hoc genere sunt, ut diximus, cottana[48] et caricae quaeque conscendenti navem adversus Parthos[49] omen fecere M. Crasso venales praedicantis voce, Cavneae. omnia haec in Albense rus[50] e Syria intulit L. Vitellius[51], qui postea censor fuit, cum legatus in ea provincia esset, novissimis Ti.[52] Caesaris[53] temporibus.