[1]Quaedam omni tempore coeunt, ut gallinae, et pariunt , praeterquam duobus mensibus hiemis brumalibus. ex iis iuvencae[2] plura quam veteres, sed minora, et in eodem fetu prima ac novissima. est autem tanta fecunditas, ut aliquae[3] et sexagena pariant, aliquae cotidie, aliquae bis die, aliquae in tantum, ut effetae[4] moriantur. Hadrianis laus maxima.
[5] columbae deciens anno pariunt, quaedam et[6] undeciens , in Aegypto vero etiam brumali mense. hirundines et merulae et palumbi[7] et turtures bis anno pariunt, ceterae aves fere semel. turdi, in cacuminibus arborum luto nidificantes paene contextim, in secessu generant. a coitu X diebus[8] ova maturescunt in utero, vexatis autem gallinae et columbae pinna evulsa[9] aliave[10] simili iniuria diutius[11] .
Omnibus ovis medio[12] vitelli[13] parva inest velut sanguinea gutta, quod esse cor avium existimant, primum in omni corpore id gigni[14] opinantes: in ovo[15] certe[16] gutta[17] ea[18] salit palpitatque . ipsum animal ex albo[19] liquore ovi corporatur. cibus eius[20][21] in luteo[22][23] est. omnibus intus caput maius toto corpore, oculi conpressi capite maiores. increscente pullo candor in medium vertitur, luteum circumfunditur.
[29] quaedam gallinae omnia[30] gemina[31] ova pariunt et geminos interdum excludunt, ut Cornelius Celsus auctor est, alterum maiorem; aliqui negant omnino geminos excludi. plus vicena quina incubanda [32] subici vetant. parere a[33] bruma incipiunt. optima fetura ante vernum aequinoctium. post solstitium nata non implent magnitudinem iustam tantoque minus, quanto serius provenere.