[1] Est parvus admodum piscis adsuetus petris, echeneis[2] appellatus. hoc carinis adhaerente naves tardius ire creduntur, inde nomine inposito. quam ob causam amatoriis quoque veneficiis infamis est et iudiciorum ac litium mora, quae crimina una laude pensat fluxus gravidarum utero sistens partusque continens ad puerperium. in cibos [3]tamen non admittitur[4] . pedes eum habere arbitrantur, Ari- [5] stoteles ... it apposita[6] pinnarum[7] similitudine.
[8] Mucianus muricem esse latiorem purpura, neque aspero[9] neque rotundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed sicut[10] concha utroque latere sese colligente. quibus inhaerentibus plenam venti[11] stetisse navem Periandri portantem[12], ut castrarentur , nobiles pueros[13] ; conchas, quae[14] id praestiterint, apud [15]Cnidiorum[16] Venerem coli. Trebius Niger pedalem esse et crassitudine[17] quinque digitorum, naves[18] morari; praeterea hanc esse vim eius adservati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat[19].