[1] Celebris[2] apud Seston[3] urbem aquilae gloria est: educatam[4] a virgine retulisse[5] gratiam aves primo, mox deinde venatus adgerentem, defuncta postremo in rogum accensum eius iniecisse sese et simul conflagrasse. quam ob causam incolae quod vocant heroum[6] in eo loco fecere, appellatum Iovis et Virginis, quoniam illi deo ales adscribitur.