[8] Inimica et echo est resultanti sono, qui pavidas alterno pulset[9] ictu; inimica et nebula. aranei quoque vel maxime hostiles: cum praevaluere, ut intexant, enecant alvos. papilio[10] etiam hic[11] ignavus et inhonoratus, luminibus accensis advolitans, pestifer, nec uno modo: nam et ipse ceras depascitur et relinquit excrementa, e[12] quibus teredines[13] gignuntur; fila etiam araneosa[14] , quacumque incessit, alarum maxime e[15] lanugine[16] obtexit.
[21] aliquando et ipsae contrahunt mortis sibi causas, cum sensere eximi mella,avide vorantes, cetero preaparce et quae alioqui prodigas atque[22] edaces non secus ac pigras et ignavas proturbent[23]. nocent et[24] sua mella ipsis inlitaeque[25] ab aversa[26] parte moriuntur. tot hostibus, tot casibus — et quotam[27] portionem[28] eorum commemoro[29]? — tam munificum animal expositum est. remedia dicemus suis locis; nunc enim sermo de natura est.