[1] Mira praeterea traduntur in iisdem animalibus : vestigium equi excussum ungula[2], ut solet plerumque, si quis collectum reponat, singultus remedium esse recordantibus , quonam loco id reposuerint; iocur luporum[3] equinae ungulae simile esse[4] ; rumpi[5] equos, qui vestigia luporum sub equite sequantur; talis suum discordiae[6] vim quandam inesse; in incendiis, si fimi aliquid egeratur[7] e stabulis, facilius extrahi nec recurrere oves bovesque;
hircorum carnes virus non resipere[8], si panem hordeacium eo die, quo interficiantur, ederint laserve dilutum[9] biberint, nullas vero teredinem sentire[10] luna decrescente[11] induratas sale[12]. adeoque nihil omissum est, ut leporem surdum[13] celerius pinguescere reperiamus, animalium vero medicinas[14] :
[15] si sanguis profluat iumentis, suillum fimum ex vino infundendum , boum autem morbis sebum, sulpur vivum, alium silvestre[16], ovum[17] crudum[18] trita[19] in vino danda aut vulpis adipem; carnem caballinam discoctam[20] potu[21] suum morbis mederi, omnium vero quadripedum morbis capram solidam cum corio et ranam rubetam[22] discoctas[23] ; gallinaceos non attingi a vulpibus, qui iocur animalis eius aridum ederint, vel si pellicula ex eo collo induta[24] galli inierint[25] ; similiter[26] in felle mustelae;
[27] boves in Cypro[28] contra tormina hominum excrementis sibi mederi; non supteri[29] pedes bourn, si prius cornua ima[30] pice liquida perunguantur; lupos in agrum[31] non accedere, si capti unius pedibus infractis cultroque adacto paulatim sanguis[32] circa fines agri spargatur atque ipse[33] defodiatur in eo loco, ex quo[34] coeperit trahi; aut si vomerem,