[1] Radix[2] polypodi inlita luxatis medetur[3], doloremque[4] et tumores[5] tollunt[6] semen psyllii, folia plantaginis trita, sale modice[7] addito, verbasci semen ex[8] vino decoctum contritum[9], cicuta cum axungia. folia ephemeri tuberibus[10] tumoribusque inlinuntur , quae etiamtum[11] discuti possunt.
[12][13] Morbum regium in oculis praecipue mirari est, tenuitatem etiam[14] densitatemque tunicularum[15] felle subeunte[16]. Hippocrates a septimo die in febri[17] mortiferum signum esse dicit[18]. nos scimus[19] vixisse aliquos etiam ab hac desperatione . fit vero et[20] citra[21] febres expugnaturque[22] centaurio maiore[23] ut diximus[24] poto, Vettonica, agarici obolis III ex[25] vini veteris cyatho, item verbenacae folia obolis III ex vini calidi hemina quadriduo[26].
[27] sed celerrime quinquefolii[28] sucus medetur III cyathis potus[29]. cyclamini radix drachmis III bibitur in loco calido et a[30] perfrictionibus[31] tuto—sudores [32] enim felleos movet—, folia tussilaginis ex aqua, semen linozostis[33] utriusque inspersum potioni vel cum absinthio [34] aut cicere decoctum, hysopi bacae cum aqua potae[35], lichen herba, si, cum sumitur, cetero olere abstineatur[36], polythrix[37] in vino data, struthion[38] in mulso.
[44] Fistulae[45] quoque in omni parte serpunt medicorum vitio male sectis corporibus. auxilio est centaurium minus collyriis cum melle decocto additis, plantaginis sucus infusus , quinquefolium[46] cum sale et melle, ladanum cum castoreo[47], cotyledon cum medulla cervina calefacta et[48] inposita ; verbasci radicis medulla collyrii tenuitate[49] in fistulam additur[50] vel aristolochiae radix vel sucus tithymalli.
[51] Collectiones inflammationesque sanant argemoniae[52] folia inlita, duritias et collectiones omnes verbenaca vel quinquefolium decoctum in aceto, verbasci folia vel radix, hysopum[53] e vino inpositum, acori radix decocto[54] eius foventibus , aizoum[55], item quae[56] contusa sint[57] duritiasque[58] et sinus[59] corporis[60] illecebra[61].
[62] omnia infixa[63] corpori extrahunt folia tussilaginis, daucum[64], semen leontopodii tritum in aqua cum polenta. suppurationibus inponuntur pycnocomi[65] folia trita cum polenta vel semen, item orchis. vitia, quae sint in ossibus, satyrii radice inposita efficacissime sanari dicuntur , nomae et collectiones omnes fuco maris, priusquam inarescat. et alcimae[66] radix collectiones discutit.
[76] Nervis et articulis convenit plantago trita cum sale, argemonia tusa ex melle. peucedani[77] suco perunguntur spastici[78], tetanici[79], nervorum duritiae aegilopis[80] suco; doloribus [81]erigeron[82] ex aceto inlinitur, epithymum[83]. spasticis et opisthotonicis perungui[84] semine hyperici, quod caros[85] vocatur, idemque[86] bibere prodest. phrynion dicitur etiam abscisos[87] sanare nervos, si[88] confestim inponatur trita vel mansa. spasticis, tremulis, opisthotonicis alcimae[89] radix bibitur ex aqua mulsa. sic et rigores excalfacit.
[90] Sanguinis profluvia[91] sistit herbae Paeoniae[92] semen rubrum[93] —eadem et in radice[94] vis—, clymenus[95] vero, sive[96] ore sanguis reiciatur sive naribus sive alvo fluat sive feminarum utero, item Lysimachia pota vel inlita vel naribus indita, item plantaginis semen, quinquefolium potum et inlitum, cicutae semen in nares, si inde fluat, tritum ex aqua inditum, aizoum, astragali radix. sistit et ischaemon [97] et Achillia.