farina tritici ex aceto cocta nervorum contractionibus , cum rosaceo vero et fico sicca myxisque[5] decoctis[6] furfures tonsillis faucibusque gargarizatione prosunt. Sex. Pomponius, praetorii viri pater, Hispaniae citerioris princeps , cum horreis suis ventilandis praesideret, correptus[7] dolore podagrae mersit in[8] triticum super genua sese, levatusque siccatis pedibus mirabilem in modum hoc postea remedio usus est.
[9] vis tanta est, ut cados plenos siccet. paleam quoque tritici vel hordei calidam inponi ramicum incommodis experti iubent, quaque decoctae sint[10] aqua fovere[11]. est[12] in farre vermiculus teredini[13] similis, quo cavis[14] dentium cera incluso cadere vitiati dicuntur, etiam si fricentur [15]. olyram arincam[16] diximus vocari. hac[17] decocta[18] fit medicamentum, quod Aegyptii atheram[19] vocant, infantibus utilissimum, sed et adultos inlinunt eo[20].
[21] Farina ex hordeo et cruda et decocta collectiones impetusque[22] discutit, lenit concoquitque[23]. decoquitur alias in mulsa aqua aut fico sicca[24]; at iocineris doloribus, cum pus[25] concoqui[26] opus est, in[27] vino; cum[28] inter coquendum [29] discutiendumque cura est, tune[30] in aceto melius aut in faece aceti aut cotoneis[31] pirisve decoctis; ad multipedae[32] morsus cum melle, ad[33] serpentium in aceto et contra sup5 purantia, ad extrahendas suppurationes ex posca addita resina[34] Gallica[35];
[36] ad concoctiones vero et ulcera vetera cum resina, ad duritias cum fimo columbarum aut fico sicca aut cinere, ad nervorum inflammationes aut intestinorum vel laterum[37] dolores cum papavere aut meliloto, et quotiens ab ossibus caro recedit, ad strumas cum pice et inpubis pueri urina, cum oleo[38]. cum Graeco feno contra praecordiorum tumores vel in febribus cum melle vel adipe vetusto. suppuratis triticea farina multo lenior.
[43] ex feno Graeco, mollissima omnium, ulcera manantia sanat et furfures corporis , stomachi dolores, pedes et mammas cum vino et nitro cocta. aerina[44] magis ceteris purgat ulcera vetera et gangraenas[45] cum raphano et sale, ex[46] aceto lichenas, lepras cum sulpure vivo[47], et capitis dolores[48] cum adipe anserino inposita fronti. strumas et panos[49] concoquit cum fimo columbino et lini semine decocta[50] in vino.
[51] De polentae generibus in frugum loco satis diximus[52]. medicorum[53] ratione a farina hordei distat eo,[54] quod torretur, ob[55] id stomacho utilis. alvum sistit impetusque [56] rubicundi tumoris; et oculis inlinitur et capitis dolori cum menta aut alia refrigerante herba, item pernionibus et serpentium plagis, item ambustis ex vino, inhibetque [57] pusulas.
[58] Farina in pollinem subacta vim extrahendi umoris habet adeo[59] , ut[60] cruore suffusis in fascias usque sanguinem [61] perducat[62], efficacius in sapa. inponitur et pedum callo clavisque. nam cum oleo vetere ac pice decocto polline condylomata et alia omnia sedis vitia quam maxime calido mirabilem in modum curantur. pulte corpus augetur. farina[63] , qua chartae glutinantur, sanguinem excreantibus datur tepida sorbenda efficaciter.
Alica res Romana est et non pridem excogitata; alioqui[64] non tisanae potius laudes scripsissent Graeci. nondum arbitror Pompei Magni aetate in usu[65] fuisse, et ideo vix quicquam de ea[66] scriptum ab Asclepiadis schola. esse quidem eximie utilem nemo dubitat, sive eluta detur ex aqua mulsa sive in[67] sorbitione[68] decocta sive in pulte[69].
[70]eadem in alvo sistenda torretur[71] , dein favorum cera coquitur , ut supra diximus. peculiariter tamen longo morbo[72] ad[73] tabitudinem redactis subvenit ternis eius cyathis in sextarium[74] aquae sensim decoctis, donec omnis aqua consumatur , postea sextario lactis ovilli aut caprini addito per[75] continuos dies..., mox adiecto melle. tali genere sorbitionis emendantur syntexis.
[76] Milio sistitur alvus, discutiuntur tormina, in quem usum torretur ante. nervorum doloribus et aliis fervens in sacco inponitur, neque aliud utilius, quoniam levissimum mollissimumque[77] est et caloris[78] capacissimum. itaque talis usus eius est ad omnia, quibus calor profuturus est. farina eius cum pice liquida serpentium et multipedae plagis inponitur.
[81] Sesima[82] trita in vino[83] sumpta[84] inhibet vomitiones. aurium inflammationi inlinitur et ambustis. eadem efficit et dum in herba est. hoc amplius oculis inponitur decocta in vino. stomacho inutilis in cibis[85] et animae gravitatem facit. stellionum morsibus resistit, item ulceribus, quae cacoëthe vocant, et auribus oleum, quod ex ea fit, prodesse diximus.
[86] sesamoides[87] a similitudine nomen ac-[88] cepit, grano amaro, folio minore[89]. nascitur in glareosis[90]. detrahit[91] bilem in aqua potum semen, inlinitur igni sacro, discutit panos. est etiamnum aliud sesamoides[92], Anticyrae[93] nascens, quod ideo aliqui Anticyricon[94] vocant, cetera simile[95] erigeronti herbae, de qua dicemus suo loco, grano[96] sesamae. datur in vino dulci ad detractiones quantum tribus digitis capitur[97]. miscent ibi et ellebori albi unum et[98] dimidium obolum, purgationem eam adhibentes maxime insaniae[99] melancholicae[100],comitialibus, podagris. et per se drachmae pondere exinanit[101].
[102] Hordeum optimum quod candidissimum. sucus decocti in aqua caelesti digeritur in pastillos, ut infundantur exulceratis interaneis et vulvis[103]. cinis eius ambustis inlinitur et carnibus, quae recedunt ab ossibus, et eruptionibus pituitae, muris aranei morsibus. idem adsperso sale ac melle candorem dentibus[104], suavitatem oris facit.
[105]eos, qui pane hordeacio utuntur, morbo pedum temptari negant. novem granis furunculum[106] si quis. circumducat, singulis ter manu sinistra, et omnia in ignem abiciat, confestim sanari aiunt. est et herba phoenice[107] appellata[108] a[109] Graecis, nostris[110] vero hordeum murinum; haec trita e vino pota praeclare ciet menses.
[111] Tisanae[112], quae ex hordeo fit, laudes uno volumine [113] condidit Hippocrates, quae nunc omnes in alicam transeunt. quanto[114] innocentior[115] alica! Hi p p o c r ates tamen[116] sorbitionis gratia laudavit[117], quoniam lubrica ex facili hauriretur, quoniam sitim arceret[118], quoniam in alvo non intumesceret[119], quoniam facile redderetur et. adsuetis hic cibus solus[120] in febri bis[121] die posset[122] dari, tantum remotus ab istis, qui medicinam fame exercent. sorbitionem tamen dari totam vetuit aliudve quam sucum tisanae; item vetuit, quamdiu pedes frigidi essent, tune quidem nec potionem dandam. fit et ex tritico glutinosior arteriaeque exulceratae utilior.
[123] Amylon[124] hebetat oculos, et gulae inutile, contra quam creditur. item alvum sistit, epiphoras oculorum inhibet et ulcera sanat, item pusulas et fluctiones sanguinis. genas duras emollit. datur cum ovo[125] iis, qui sanguinem reiecerint, in vesicae vero dolore semuncia amyli cum ovo et passi tribus ovis subfervefacta a balineo. quin et avena cea[126] farina decocta in aceto naevos tollit.
[127] Panis hic ipse, quo[128] vivitur, innumeras paene continet medicinas. ex aqua et oleo aut rosaceo mollit collectiones [129]; ex aqua mulsa ad[130] duritias valde mitigandas[131], ex vino ad discutienda[132] aut quae praestringi opus sit et, si magis etiamnum, ex[133] aceto, adversus acutas[134] pituitae fluctiones , quas Graeci rheumatismos vocant, item ad percussa, luxata[135], ad omnia autem fermentatus, qui vocatur autopyrus , utilior. inlinitur[136] et paronychiis et callo pedum[137] in aceto. vetus aut[138] nauticus[139] panis tusus atque[140] iterum coctus sistit alvum.
[141] vocis studiosis et contra destillationes siccum esse primo cibo utilissimum[142] est. sitanius, hoc est e[143] trimestri[144], incussa in facie aut desquamata cum melle aptissime curat. candidus aegris aqua calida frigidave madefactus levissimum cibum praebet. oculorum tumori ex vino inponitur; sic et pusulis capitis aut[145] adiecta arida myrto. tremulis panem ex aqua esse ieiunis statim a balineis [146] demonstrant. quin et gravitatem odorum in cubiculis[147] ustus emendat et vini in saccos[148] additus.
Et[149] faba auxiliatur. namque solida fricta fervensque in acre[150] acetum coniecta torminibus medetur. in cibo fresa[151] et cum alio[152] cocta contra deploratas tusses[153] suppurationesque pectorum cotidiano cibo sumitur, et commanducata ieiuno ore et ad furunculos maturandos discutiendosve [154] inponitur, et in vino decocta ad testium tumores, ad genitalia.
[155] lomento quoque ex aceto decocto[156] tumores maturat atque aperit, item livoribus, combustis medetur. voci eam prodesse auctor est M. Varro. fabalium etiam siliquarumque cinis ad coxendices[157], ad nervorum veteres dolores cum adipis suilli vetustate prodest. et per se cortices [158] decocti ad tertias sistunt alvum.
[159] Lens optima quae facillime coquitur et ea, quae maxime aquam absorbet[160]. aciem quidem oculorum obtundit et stomachum inflat, sed alvum sistit in cibo magisque caelesti aqua discocta; eadem solvit minus percocta. pusulas ulcerum rumpit; ea[161], quae intra os[162] sunt, purgat et adstringit[163]. collectiones omnes inposita sedat maximeque exulceratas et rimosas; oculorum autem epiphoras cum meliloto[164] aut cotoneo. contra suppurantia cum polenta inponitur .
decoctae sucus ad oris[165] exulcerationes et genitalium adhibetur, ad sedem cum rosaceo aut cotoneo, in iis, quae acrius remedium exigant, cum putamine[166] punici melle modico[167] adiecto. ad id demum[168], ne celeriter inarescat [169], adiciunt et betae folia. inponitur et strumis, panis vel maturis vel maturescentibus ex aceto discocta, rimis[170] ex aqua mulsa et gangraenis cum punici[171] tegmine[172]; item podagris cum polenta et vulvis et renibus, pernionibus, ulceribus difficile cicatricem trahentibus.
[173] propter dissolutionem stomachi XXX grana lentis devorantur. in choleris[174] quoque et dysinteria efficacior est in tribus aquis[175] cocta, in quo usu[176] melius semper eam[177] torrere ante[178] et tundere[179], ut quam[180] tenuissima detur vel per se vel cum cotoneo malo aut piris[181] aut myrto aut intubo erratico aut beta nigra aut plantagine. pulmoni[182]est inutilis et capitis dolori[183] nervosisque omnibus et felli, nec somno[184] facilis, at[185] pusulis[186] utilis ignique sacro et mammis in aqua marina decocta, in aceto autem duritias et strumas discutit.
stomachi quidem causa polentae modo potionibus inspergitur. quae sint[187] ambusta, aqua semicocta curant[188], postea trita et per cribrum[189] effuso furfure, mox procedente curatione addito[190] melle. ex posca coquitur ad guttura. est et palustris lens, per se nascens in aqua non profluenti[191], refrigeratoriae naturae, propter quod collectionibus inlinitur et maxime podagris et per se et cum polenta. glutinat et interanea procidentia.
[192] Est[193] silvestris elelisphacos[194] dicta a[195] Graecis, aliis sphacos[196] dicta[197], sativa[198] lente leviore[199] et folio minore atque sicciore[200] et odoratiore[201]. est et alterum genus eius silvestrius[202], odore[203] gravi; haec[204] mitior folia habet cotonei mali effigie, set minora et candida, quae cum ramis decocuntur. menses [205] ciet et urinas, et pastinacae marinae[206] ictus sanat, torporem autem obducit percusso loco. bibitur cum absinthio et dysinteriae.
[207] cum vino eadem commorantes menses[208] trahit, abundantes sistit decocto eius poto. per se inposita herba vulnerum sanguinem cohibet. purgat[209] et serpentium morsus et, si in vino decoquatur, pruritus testium sedat. nostri, qui nunc sunt, herbarii elelisphacum[210] Graece, salviam Latine vocant, mentae similem, canam, odoratam. partus emortuos ea adposita extrahunt, item vermes ulcerum [211] auriumque.
[212] Cicer et silvestre est, foliis simile[213], odore gravi. si largius sumatur, alvus solvitur et inflatio contrahitur et tormina.tostum salubrius habetur. cicercula etiamnum magis in alvo proficit. farina utriusque ulcera manantia capitis sanat[214], efficacius silvestris, item comitiales et iocinerum tumores et serpentium ictus.
ciet menses et urinas, grano maxime. emendat[215] et lichenas[216] et testium inflammationes, regium morbum, hydropicos. laedunt omnia haec genera exulceratam vesicam et renes. gangraenis utiliora cum melle et his, quae cacoëthe vocantur. verrucarum in omni genere prima luna singulis granis singulas tangunt, eaque[217] grana in linteolo deligata[218] post se abiciunt, ita fugari vitium arbitrantes.
[219] nostri praecipiunt arietinum in aqua[220] cum [221] sale discoquere[222], ex[223] eo bibere cyathos binos in difficultatibus urinae; sic et calculos pelli[224].morbumque regium. eiusdem[225] foliis sarmentisque decoctis aqua[226] quam maxime calida[227] morbos pedum lenit[228], et ipsum calidum tritumque inlitum. columbini decocti aqua horrorem tertianae et quartanae minuere creditur. nigrum autem cum gallae dimidio[229] tritum oculorum ulceribus ex passo medetur[230].
[231] De ervo quaedam in mentione eius diximus,[232] nec potentiam ei[233] minorem [234] veteres quam brassicae[235] tribuere contra serpentium ictus ex aceto[236], ad[237] crocodilorum hominumque morsum[238]. si quis ervum cotidie ieiunus edit[239], lienem eius absumi certissimi auctores adfirmant. farina[240] eius varos[241] , sed et[242] maculas[243] cutis toto corpore emendat. serpere ulcera[244] non patitur, in mammis efficacissimum.
carbunculos rumpit ex vino. urinae difficultates, inflationem[245], vitia iocineris, tenesmon[246] et quae cibum non sentiant[247], atropha appellata, tostum et in nucis abellanae magnitudinem [248] melle[249] collectum devoratumque corrigit[250]; item impetigines ex aceto coctum[251] et quarto[252] die solutum. panos in melle inpositum suppurare prohibet.
aqua decocti perniones et pruritus sanat fovendo. quin et universo corpori , si[253] quis cotidie ieiunus biberit, meliorem fieri colorem existumant[254]. cibis idem hominis alienum[255]. vomitiones movet, alvum turbat, capiti et stomacho onerostim; genua quoque degravat. sed madefactum pluribus diebus mitescit , bubus iumentisque utilissimum. siliquae eius virides prius, quam indurescant, cum suo caule[256] foliisque contrit ae[257] capillos nigro colore inficiunt.
[258] Lupini quoque silvestres sunt, omni modo minores [259] praeterquam amaritudine. ex omnibus, quae eduntur, sicco nulli minus ponderis est nec plus utilitatis. mitescunt cinere aut aqua calidis[260]. colorem hominis frequentiores[261] in cibo exhilarant, amari[262] contra aspidas valent. ulcera atra aridi decorticatique triti supposito linteolo ad vivum corpus redigunt. strumas, parotidas in aceto cocti discutiunt.
[263]sucus decoctorum cum ruta et pipere[264] vel[265] in febri datur[266] ad ventris animalia pellenda minoribus XXX annorum, pueris vero etiam inpositi in ventrem ieiunis prosunt, et alio genere tosti vel in defruto poti vel[267] ex melle sumpti. iidem aviditatem cibi faciunt, fastidium detrahunt. farina eorum aceto subacta papulas pruritusque in balneis inlita cohibet et per se siccat ulcera. livores emendat, inflammationes cum polenta sedat.
[268] silvestrium efficacior vis contra coxendicum [269] et lumborum debilitatem. ex iisdem decocta[270] lentigines et cutem foventium corrigunt, si vero ad mellis crassitudinem [271] decoquantur, vel [sativi] vitiligines nigras et lepras emendant[272]. sativi quoque rumpunt carbunculos inpositi , panos, strumas minuunt aut maturant cocti ex aceto[273], cicatricibus candidum colorem reddunt; si vero caelesti aqua discoquantur, sucus ille zmegma[274] fit, quo fovere gangraenas, eruptiones pituitae, ulcerum[275] manantia expediat[276], ad lienem bibere et cum melle haerentibus menstruis .
[277] lieni crudi cum fico[278] sicca[279] triti ex aceto inponuntur . radix quoque in aqua decocta urinas pellit. medentur pecori cum chamaeleone[280] herba decocti[281], aqua in potum colata[282]. sanant et scabiem quadripedum omnium in amurca decocti vel utroque[283] liquore postea[284] mixto. fumus crematorum culices necat.
[285] Irionem inter fruges sesamae similem esse diximus[286] et a Graecis erysimon vocari, Galli velam appellant. est autem fruticosum, foliis erucae, angustioribus paulo, semine nasturtii, utilissimum tussientibus cum melle et in thoracis[287] purulentis excreationibus. datur et regio morbo et lumborum vitiis, pleuriticis[288], torminibus, coeliacis. inlinitur vero parotidum et carcinomatum malis, testium ardoribus ex aqua, alias cum melle, infantibus quoque utilissimum, item sedis vitiis et articulariis morbis cum melle et fico[289], contra[290] venena etiam[291] efficax potu. medetur et suspiriosis, item fistulis cum axungia vetere ita[292], ne intus addatur.
[293] Horminum[294] semine, ut diximus, cumino simile[295] est, cetero[296] porro, dodrantali altitudine, duorum generum: alteri semen nigrius et oblongum—hoc ad venerem stimulandam et ad oculorum'.argema, albugines—, alteri[297] candidius[298] semen et rotundius. utroque tuso extrahuntur aculei ex[299] corpore per se inlito[300]vel ex aqua, folia ex aceto inposita panos per se vel cum melle discutiunt, item furunculos , priusquam capita faciant[301], omnesque acrimonias.
[302] Quin et ipsae frugum pestes in aliquo sunt usu[303]. infelix[304] dictum est a Vergilio lolium[305], hoc tamen molitum, ex aceto coctum inpositumque sanat inpetigines celerius, quo saepius mutatum[306] est. medetur et podagrae aliisque doloribus cum oxymelite[307]. ratio[308] haec: aceti[309] sextario uno diluuntur[310] mellis unciae duae[311]. iustum est[312] ita temperatis[313] sextariis[314] tribus decoctae[315] farinae[316] lolii[317] sextarios[318].... usque ad crassitudinem, calidumque inponi dolentibus membris. eadem farina extrahit ossa fracta.
[319] Miliaria appellatur herba, quae[320] necat milium. haee trita et cornu cum vino[321] infusa podagras[322] iumentorum dicitur sanare.
Bromos semen est spicam ferentis herbae. nascitur inter vitia segetis avenae genere[323], folio[324] et stipula triticum imitatur[325]; in cacuminibus dependentes parvolas veluti locustas habet. semen[326] utile ad cataplasmata, ad quae hordeum et similia. prodest tussientibus sucus.
[341] Ex iisdem fiunt et potus, zythum[342] in Aegypto, caelia[343] et cerea[344] in Hispania, cervesia[345] et plura genera in Gallia aliisque provinciis, quorum omnium spuma cutem feminarum in facie nutrit. nam quod ad potum ipsum attinet, praestat[346] ad vini transire mentionem atque a vite[347] ordiri medicinas arborum.