[1] Ferunt Crassum[2], avum Crassi in Parthis interempti, numquam risisse, ob id Agelastum vocatum, sicuti[3] nec flesse multos. Socratem clarum sapientia eodem semper visum[4] vultu nec aut[5] hilaro magis aut turbato. exit hic animi[6] tenor aliquando in rigorem quendam torvitatemque[7] naturae[8] duram et inflexibilem affectusque[9] humanos adimit, quales ἀπαθεῖς[10] Graeci vocant, multos eius generis experti, — quod[11] mirum sit — auctores maxime[12] sapientiae,
[13] Diogenen Cynicum , Pyrrhonem[14], Heraclitum, Timonem, hunc quidem etiam in totius odium[15] generis humani evectum. sed haec parva[16] naturae insignia in multis varia cognoscuntur, ut in Antonia Drusi numquam expuisse, in Pomponio consulari poeta non[17] ructasse.— (Quibus natura[18] concreta sunt ossa, qui sunt rari admodum, cornei vocantur) —