[1] Sunt et inimicitiarum atque concordiae miracula . mugil et lupus mutuo odio flagrant, conger et murena caudam[2] inter se praerodentes. polypum in tantum locusta [3] pavet, ut, si[4] iuxta vidit[5] omnino, moriatur, locustam conger; [6] rursus polypum congri lacerant. Nigidius auctor est praerodere caudam mugili lupum eosdemque statis[7] mensibus concordes esse; omnes autem vivere, quibus caudae sic amputentur .
[8] at e contrario[9] amicitiae exempla sunt, praeter illa[10] quorum diximus societatem[11] , ballaena et musculus, quando[12][13] praegravi[14] superciliorum pondere obrutis eius oculis infestantia [15] magnitudinem vada praenatans demonstrat oculorumque vice[16] fungitur.
Hinc volucrum naturae dicentur.