[1] Taprobanen[2] alterum orbem terrarum esse diu existimatum est Antichthonum[3] appellatione. ut insulam liqueret esse[4] Alexandri Magni aetas resque praestitere . Onesicritus, classis eius praefectus, elephantos ibi maiores bellicosioresque quam in India gigni scripsit[5], Megasthenes flumine dividi, incolasque Palaeogonos[6] appellari, auri margaritarumque grandium fertiliores quam Indos. Eratosthenes et mensuram[7] prodidit[8], longitudinis VII[9] stadium, latitudinis V???, nec urbes esse, sed vicos DCCL[10] .
incipit ab Eoo[11] mari inter ortum occasumque solis Indiae praetenta[12] et quondam credita XX dierum navigatione[13] a Prasiana gente distare, mox, quia papyraceis navibus armamentisque Nili peteretur, ad nostrarum navium cursus VII[14] dierum intervallo taxata[15]. mare interest vadosum, senis[16] non amplius altitudinis passibus, sed certis canalibus ita[17] profundum, ut nullae anchorae sidant[18]. ob id navibus utrimque prorae, ne per angustias alvei circumagi sit necesse; magnitudo[19] ad terna[20] milia amphorum[21].
[29]Hactenus a priscis memorata. nobis[30] diligentior[31] notitia Claudi principatu contigit legatis etiam ex ea[32] insula advectis. id accidit hoc modo. Anni Plocami[33], qui maris Rubri vectigal[34] a fisco redemerat, libertus circa Arabiam navigans aquilonibus raptus praeter Carmaniam[35], XV die Hippuros portum eius invectus, hospitali regis dementia sex[36] mensum[37] tempore inbutus adloquio percunctanti[38] postea narravit Romanos et Caesarem.
[39] mirum in modum[40] in auditis[41] iustitiam[42] ille suspexit, quod pari[43] pondere denarii[44] essent in captiva pecunia[45], cum diversae imagines[46] indicarent a pluribus factos[47], et[48] hoc maxime sollicitatus ad amicitiam legatos quattuor misit principe eorum Rachia[49]. ex iis cognitum, D esse oppida, portum contra meridiem adpositum oppido Palaesimundo[50], omnium ibi clarissimo ac regio[51], CC plebis.
[52] stagnum intus Megisba CCCLXXV p. ambitu[53], insulas pabuli[54] tantum fertiles conplexum; ex eo duos amnes erumpere, Palaesimundum iuxta oppidum eiusdem nominis influentem in portum tribus alveis, quinque stadiorum artissimo[55], XV amplissimo, alterum ad septentriones[56] Indiamque versum, Cydara[57] nomine. proximum esse Indiae promunturium quod vocetur Coliacum[58], quadridui navigatione, medio in cursu Solis insula occurrente[59].
[60] mare id[61] colore perviridi, praeterea fruticosum[62] arboribus, iubas[63] earum[64] gubernaculis deterentibus[65]. septentriones vergiliasque apud nos veluti[66] in novo caelo mirabantur, ne[67] lunam quidem apud ipsos nisi[68] ab octava in[69] XVI[70] supra[71] terram aspici fatentes; Canopum lucere noctibus, sidus ingens et clarum. sed maxime mirum iis erat umbras suas in nostrum caelum cadere[72], non in suum, solemque a laeva oriri et in dexteram[73] occidere potius quam e diverso.
[74]iidem[75] narravere latus insulae quod[76] praetenderetur Indiae X??? stadiorum esse ab oriente hiberno; ultra monies Hemodos Seras quoque ab ipsis aspici[77], notos etiam commercio; patrem Rachiae[78] commeasse eo; advenis ibi[79] feras occursare, ipsos vero excedere hominum[80] magnitudinem, rutilis comis, caeruleis oculis, oris sono truci[81], nullo[82] commercio linguae. cetera eadem quae nostri negotiatores: fluminis ulteriore ripa merces positas iuxta venalia tolli ab iis[83], si placeat permutatio[84], non aliter odio iustiore[85] luxuriae quam si perducta[86] mens illuc[87] usque cogitet, quid[88] et quo petatur et quare.
[89] sed ne Taprobane quidem, quamvis extra orbem a natura relegata, nostris vitiis caret. aurum argentumque et ibi in pretio; marmor testudini[90] simile[91], margaritae gemmaeque in honore[92]; multo praestantior[93] est totus[94] luxuriae nostrae cumulus. ipsorum opes maiores[95] esse[96] dicebant, sed apud nos opulentiae maiorem usum. servum nemini, non in diem aut interdiu[97] somnum, aedificia modice[98] ab humo exstantia[99], annonam numquam augeri, non fora litesve esse, coli[100] Herculem, eligi[101] regem[102] a populo senecta clementiaque, liberos non habentem, et, si postea gignat, abdicari, ne fiat hereditarium regnum.
[103] rectores ei[104] a populo XXX dari, nec nisi plurium[105] sententia quemquam capitis[106] damnari; sic quoque appellationem[107] esse[108] ad populum et[109] LXX[110] indices dari[111]: si liberent[112] ii reum[113], amplius XXX iis[114] nullam esse[115] dignationem, gravissimo probro[116]. regi cultum Liberi Patris, ceteris Arabum.
[117] regem, si quid delinquat, morte[118] multari, nullo interemente[119], aversantibus[120] cunctis et commercia etiam sermonis negantibus. festa venatione absumi; gratissimam eam[121] tigribus elephantisque constare. agros diligenter coli, vitis usum non esse, pomis abundare. esse et in piscatu voluptatem[122], testudinum maxime, quarum superficie familias habitantium[123] contegi: tanta reperiri magnitudine. vitam hominum centum annis modicam.