[3] igitur Sicilia recuperata, unde primum Sullanus[4] in rei publicae causa exoriens auspicatus est, Africa vero tota subacta et in dicionem[5] redacta Magnique nomine in spolium inde capto, eques Romanus, id quod antea nemo, curru triumphali revectus et statim ad solis occasum transgressus[6], excitatis in Pyrenaeo tropaeis[7], oppida DCCCLXXVI ab Alpibus ad fines Hispaniae ulterioris in dicionem redacta victoriae suae adscripsit et[8] maiore animo Sertorium tacuit, belloque civili, quod omnia externa conciebat [9], extincto iterum triumphales currus eques R[10]. induxit, totiens[11] imperator[12] ante quam miles.
[13] postea ad tota maria et deinde solis ortus missus hos retulit patriae titulos more sacris[14] certaminibus vincentium — neque enim ipsi coronantur , sed patrias suas coronant —, hos ergo honores urbi tribuit in delubro Minervae, quod ex manubiis dicabat:
CN - OMPEIVS MAGNVS IMPERATOR BELLO XXX ANNORVM CONFECTO FVSIS FVGATIS OCCISIS IN DEDITIONEM[15] ACCEPTIS HOMINVM CENTIENS[16] VICIENS SEMEL LXXXIII[17] DEPRESSIS AVT CAPTIS NAVIBVS DCCCXLVI[18] OPPIDIS CASTELLIS MDXXXVIII[19] IN FIDEM RECEPTIS TERRIS A MAEOTIS[20] AD RVBRVM MARE SVBACTIS VOTVM MERITO MINERVAE.
[21] Hoc est breviarium eius ab oriente. triumphi vero, quem duxit a. d. III kal. Oct. M. Pisone M. Messala[22] cos., praefatio haec[23] fuit:
CVM ORAM MARITIMAM PRAEDONIBVS LIBERASSET ET[24] IMPERIVM MARIS POPVLO ROMANO RESTITVISSET EX ASIA PONTO ARMENIA PAPHLAGONIA CAPPADOCIA CILICIA SYRIA SCYTHIS IVDAEIS ALBANIS[25] HIBERIA INSVLA CRETA BASTERNIS[26] ET SVPER HAEC DE REGE[27] MITHRIDATE ATQVE TIGRANE TRIVMPHAVIT.
[28] Summa summarum in illa gloria fuit (ut ipse in contione dixit, cum de rebus suis disseret) Asiam ultimam provinciarum accepisse[29] eandemque mediam patriae reddidisse. si quis e contrario simili modo velit percensere Caesaris res, qui maior illo apparuit, totum profecto terrarum orbem enumeret, quod infinitum esse conveniet.