[1] Murena quocumque mense parit, cum ceteri pisces stato pariant. ova eius citissime crescunt. in sicca[2] litora elapsas[3] vulgus coitu serpentium impleri putat. Aristoteles zmyrum[4] vocat marem qui generet; discrimen esse quod murena varia et infirma[5] sit, zmvrus unicolor et[6] robustus dentesque et extra os habeat. in Gallia septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat viventibus , pariterque cum anima extinguuntur.
[7][8] invenit in hoc animali documenta[9] saevitiae Vedius Pollio, eques Romanus ex[10] amicis[11] Divi Augusti, vivariis earum inmergens damnata mancipia, non tamquam ad hoc feris terrarum non[12] sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter homi- [13] nem distrahi spectare[14] non poterat. ferunt aceti gustu praecipue eas in rabiem agi. tenuissimum iis tergus[15], contra anguillis crassius[16], eoque verberari solitos tradit Verrius praetextatos et ob id multam[17] iis dici[18] non institutum[19].