[1] Lolligo etiam volitat extra aquam se efferens, quod et pectunculi faciunt, sagittae modo.— Saepiarum generi mares varii et nigriores constantiaeque maioris. percussae tridente feminae auxiliantur, at femina icto mare fugit. ambo autem, ubi sensere se adprehendi, effuso atramento , quod pro sanguine iis[2] est, infuscata aqua absconduntur .
[3] Polyporum multa genera. terreni maiores quam pelagii[4] . omnibus[5] bracchiis[6] ut pedibus ac manibus utuntur, cauda vero, quae est[7] bisulca et acuta, in coitu. et polypis fistula in dorso, qua tramittunt mare, eamque[8] modo in dexteram partem, modo in sinistram transferunt. natant obliqui in caput, quod praedurum est sufflatione[9] viventibus. cetero[10] per bracchia velut acetabulis dispersis haustu[11] quodam adhaerescunt[12] ; tenent supini, ut avelli non queant. vada non adprehendunt, et grandibus minor tenacitas. soli mollium in siccum exeunt, dumtaxat asperum; levitatem odere.
[13] vescuntur conchyliorum carne, quorum conchas conplexu[14] crinium[15] frangunt; itaque praeiacentibus testis cubile eorum deprehenditur. et cum alioqui brutum habeatur animal, ut quod ad manum hominis adnatet[16], in re quodammodo familiari callet. omnia in domum conportat, dein putamina[17] erosa carne egerit adnatantesque pisciculos ad ea venatur.
[21] Inter praecipua autem miracula est qui vocatur nautilos, ab aliis pompilos. supinus in summa aequorum pervenit, ita se paulatim adsubrigens[22] , ut emissa omni per fistulam aqua velut exoneratus sentina facile naviget. postea prima duo bracchia retorquens membranam inter illa mirae tenuitatis extendit, qua velificante in aura, ceteris subremigans bracchiis, media se cauda[23] ut gubernaculo regit[24]. ita vadit alto[25] Liburnicarum gaudens[26] imagine, si[27] quid pavoris interveniat, hausta se mergens aqua.