Ex his candidam nostri centum capita vocant. omnes eiusdem effectus, caule et radice in cibos Graecorum receptis utroque modo[1], sive coquere libeat sive cruda vesci. portentosum est, quod de ea[2] traditur[3], radicem eius alterutrius sexus similitudinem referre, raro[4] invento[5], set si viris contigerit mas, amabiles fieri; ob hoc et Phaonem[6] Lesbium dilectum[7] a Sappho, multa[8] circa hoc non Magorum solum[9] vanitate[10], sed etiam Pythagoricorum.
[11] sed in medico[12] usu praeter supra dicta auxiliatur inflationibus[13], torminibus, cordis vitiis, stomacho, iocineri[14], praecordiis in aqua mulsa, lieni in posca[15], item ex mulsa renibus, stranguriae , opisthotonis[16], spasmis, lumbis, hydropicis, comitialibus , mulierum mensibus, sive subsidant[17] sive abundent, vulvarumque omnibus vitiis. extrahit infixa corpori cum melle. strumas, parotidas, panos, recedentes ab ossibus carnes sanat cum axungia[18] salsa et cerato, item[19] fracturas. crapulam[20] praesumpta[21] arcet, alvum sistit. aliqui e nostris sub solstitio[22] colligi eam iussere, ex aqua caelesti inponi omnibus[23] cervicis vitiis. oculorum quoque albugines sanare adalligatam aliqui[24] tradiderunt.