C. PLINI SECVNDI
NATVRALIS HISTORIAE
LIBER II
furor est mensuram eius animo quosdam agitasse atque prodere ausos, alios rursus occasione hinc sumpta[14] aut hic[15] data innumerabiles[16] tradidisse mundos[17], ut totidem rerum naturas credi oporteret aut, si una omnes incubaret[18], totidem tamen soles totidemque lunas et cetera etiam in uno et inmensa et innumerabilia sidera, quasi non eaedem[19] quaestiones[20] semper in termino cogitationi[21] sint occursurae[22] desiderio[23] finis alicuius[24] aut, si haec[25] infinitas[26] naturae omniumn artifici possit adsignari, non idem[27] illud in uno facilius sit intellegi, tanto praesertim [28] opere.