[1] Milui ex eodem accipitrum genere magnitudine differunt. notatum in his, rapacissimam et famelicam semper alitem nihil esculenti[2] rapere umquam e[3] funerum ferculis nec Olympiae ex ara ac ne ferentium quidem manibus nisi lugubri municipiorum[4] inmolantium ostento. iidem[5] videntur artem gubernandi docuisse caudae[6] flexibus, in caelo monstrante natura quod[7] opus esset in profundo. milui et ipsi hibernis mensibus latent, non tamen ante hirundinem abeuntes. traduntur autem et a solstitiis[8] adfici podagra.