[1] Vrinae et[2] duobus aliis animalibus ratio mira[3] . leontophonon accipimus[4] vocari parvum nec aliubi[5] nascens quam ubi leo gignitur, quo gustato tanta illa vis et[6] ceteris quadripedum imperitans ilico[7] expiret. ergo corpus eius exustum[8] adspergunt aliis carnibus polentae[9] modo insidiantes ferae[10] necantque[11] etiam cinere: tam contraria est pestis[12]. haut[13] inmerito igitur odit leo visumque frangit et citra morsum exanimat; ille contra urinam spargit, prudens hanc quoque leoni exitialem.
[14] lyncum[15] umor ita redditus[16], ubi gignuntur , glaciatur arescitve in gemmas[17] carbunculis similes et igneo colore fulgentes, lyncurium[18] vocatas atque[19] ob id[20][21]sucino a plerisque[22] ita generari prodito. novere hoc sciuntque lynces et invidentes urinam terra[23] operiunt, eoque celerius solidatur illa.
Alia sollertia in metu melibus[24] : sufflatae[25] cutis[26] distentu [27] ictus hominum et morsus canum arcent.
Provident[28] tempestatem et sciuri[29] obturatisque[30], qua spiraturus est ventus, cavernis ex alia parte aperiunt fores. de cetero ipsis villosior cauda pro tegumento est. ergo in hiemes aliis provisum pabulum, aliis pro cibo somnus.