[1] Ab his[2] argenti metalla dicantur, quae[3] sequens insania est. non nisi in puteis reperitur nullaque spe sui nascitur[4], nullis, ut in auro, lucentibus scintillis. terra est alias[5] rubra, alias[6] cineracea. excoqui non potest, nisi cum plumbo nigro aut cum vena plumbi—galenam[7] vocant—, quae iuxta argenti venas plerumque reperitur. et codem opere ignium discedit[8] pars in plumbum, argentum autem innatat[9] superne, ut oleum[10] aquis.
reperitur in omnibus paene provinciis, sed in Hispania pulcherrimum, id quoque in sterili solo atque etiam montibus, et ubicumque una inventa vena[11] est, non procul invenitur alia. hoc quidem et in[12] omni fere materia[13], unde metalla[14] Graeci videntur dixisse. mirum, adhuc per Hispanias[15] ab Hannibale inchoatos durare puteos. sua nomina ab inventoribus[16] habent[17], ex[18] quis Baebelo[19] appellatur[20] hodie,
[28] finis antiquis fodiendi solebat esse alumen inventum; ultra nihil quaerebatur. nuper inventa aeris vena infra alumen nullam[29] fine[30] spei fecit. odor ex argenti fodinis inimicus omnibus animalibus, sed maxime canibus.—Aurum argentumque quo mollius, eo pulchrius. lineas ex argento nigras praeduci [31] plerique[32] mirantur[33].
[34] Est[35] et lapis in[36] iis[37] venis, cuius vomica liquoris aeterni argentum vivum appellatur. venenum rerum omnium [38] est[39] perrumpitque vasa permanans[40] tabe dira. omnia ei innatant praeter aurum; id unum ad se trahit. ideo et[41] optime purgat, ceteras[42] eius sordes expuens crebro[43] iactatu[44][45] fictilibus in vasis. ita vitiis[46]eiectis[47] ut et[48] ipsum ab auro discedat, in pelles subactas effunditur, per quas sudoris vice defluens purum relinquit[49] aurum. ergo et cum aera[50] inaurentur[51], sublitum bratteis[52] pertinacissime retinet , verum pallore[53] detegit simplices aut praetenues[54] bratteas . quapropter id furtum quaerentes ovi[55] liquore candido usum eum adulteravere, mox et hydrargyro, de quo dicemus[56] suo loco. et alias argentum vivum[57] non largum inventu [58] est.
[59] In isdem[60] argenti metallis invenitur, ut proprie[61] dicatur[62], spumae lapis candidae nitentisque, non tamen tralucentis[63]; stimi[64] appellant, alii stibi[65], alii[66] alabastrum, aliqui larbasim[67]. duo eius genera, mas ac femina. magis probant feminam[68], horridior est mas scabriorque et minus ponderosus minusque radians et harenosior, femina contra nitet, friabilis[69] fissurisque, non globis, dehiscens.
[70] Vis eius adstringere ac refrigerare, principalis autem circa oculos, namque ideo etiam plerique[71] platyophthalmon [72] id appellavere, quoniam in calliblepharis[73] mulierum [74] dilatet oculos, et fluctiones inhibet oculorum[75][76] exulcerationesque farina eius ac turis cummi admixto. sistit et[77] sanguinem e[78] cerebro profluentem, efficacissime[79] et contra recentia volnera et contra veteres canum morsus inspersa[80] farina et contra ambusta igni cum adipe ac spuma[81] argenti cerussaque et cera.
uritur autem offis bubuli fimi circumlitum in clibanis, dein restinguitur mulierum lacte teriturque in mortariis admixta[82] aqua pluvia[83]; ac subinde turbidum transfunditur in aereum vas emundatum[84] nitro. faex eius intellegitur plumbosissima, quae[85] subsedit in mortario abiciturque[86]. dein vas, in quod[87] turbida transfusa sint[88], opertum linteo[89] per noctem relinquitur et postero die quidquid innatet[90] effunditur spongeave[91] tollitur.
quod ibi subsedit, flos intellegitur ac linteo[92] interposito in sole siccatur, non ut perarescat, iterumque in mortario teritur et in pastillos dividitur. ante omnia autem urendi[93] modus necessarius est[94], ne plumbum fiat. quidam non fimo utuntur coquentes, sed adipe[95]. alii[96] tritum in aqua triplici linteo saccant[97] faecemque abiciunt idque, quod defluxit[98], transfundunt[99], quidquid subsidat[100] colligentes. emplastris quoque[101] et[102] collyriis[103] miscent.
[104] Scoriam in argento Graeci vocant helcysma. vis eius adstringere et refrigerare corpora, ac remedio est[105] addita[106] emplastris ut molybdaena, de qua dicemus in[107] plumbo[108], cicatricibus maxime glutinandis, et contra tenesmos dysenteriasque infusa clysteribus cum myrteo[109] oleo. addunt et in medicamenta[110], quae vocant liparas, ad excrescentia ulcerum aut[111] ex attritu facta aut in capite manantia.
[112]Fit in isdem[113] metallis et quae vocatur spuma argenti. genera eius tria: optima quam chrysitim vocant, sequens[114] quam argyritim[115], tertia quam molybditim. et plerumque omnes hi colores in isdem[116] tubulis[117] inveniuntur. probatissima est Attica, proxima Hispaniensis. chrysitis ex vena ipsa fit, argyritis ex argento[118], molybditis e[119] plumbi ipsius[120] fusura[121]—quae fit Puteolis—et inde habet nomen.
omnis autem fit excocta sua materia ex superiore catino defluens in inferiorem et ex[122] eo sublata vericulis[123] ferreis atque in ipsa flamma convoluta vericulo[124], ut sit modici[125] ponderis. est autem, ut ex nomine intellegi potest, fervescentis et futurae[126] materiae spuma. distat a scoria quo potest spuma a faece distare: alterum purgantis se[127] materiae , alterum purgatae vitium est.
[128] quidam duo genera faciunt spumae, quae vocant scirerytida[129] et peumenen[130], tertium molybdaenam in plumbo dicendam. spuma, ut[131] sit[132] utilis[133], iterum coquitur confractis tubulis[134] ad magnitudinem anulorum[135]. ita accensa[136] follibus ad separandos carbones cineremque abluitur aceto aut vino[137] simulque restinguitur. quodsi sit argyritis, ut candor ei detur, magnitudine fabae confracta in fictili coqui[138] iubetur ex aqua addito in linteolis [139] tritico et hordeo novis[140], donec ea purgentur.
postea VI[141] diebus terunt in mortariis, ter die abluentes aqua frigida et, cum dies[142] desinat[143], calida, addito sale fossili[144] in libram spumae obolo. novissimo die dein[145] condunt[146] in plumbeo[147] vase. alii cum faba candida et tisana[148] cocunt siccantque sole[149][150], alii in lana candida cum faba, done[151] lanam non denigret[152]. tune salem fossilem adiciunt subinde aqua mutata siccantque diebus XL calidissimis aestatis. nec non in ventre suillo[153] in aqua coquunt[154] exemptamque[155] nitro[156] fricant et ut supra terunt in mortariis cum sale. sunt qui non coquant, sed cum sale terant et adiecta[157][158] aqua abluant.
[159] usus eius ad collyria et cuti[160] mulierum[161] cicatricum foeditates tollendas maculasque, abluendum[162] capillum. vis autem siccare[163], mollire, refrigerare[164], tempe- [165]rate[166] purgare, explere ulcera, tumores lenire[167]; talibusque[168] emplastris additur[169] et liparis supra dictis. ignes etiam[170] sacros tollit cum ruta myrtisque[171] et[172] aceto, item[173] perniones cum myrtis et cera[174].