[1] Bubus Indicis camelorum altitudo traditur, cornua in latitudinem quaternorum pedum. in nostro orbe Epiroticis laus maxima a Pyrrhi, ut ferunt, iam inde regis cura. id consecutus est non ante quadrimatum ad partus vocando; praegrandes itaque fuere[2] et hodieque reliquiae[3] stirpium durant[4] . at nunc anniculae fecunditatem[5] poscuntur, [6][7] tolerantius tamen bimae, tauri generationem quadrimi. in- [8] plent[9] singuli denas[10] eodem anno. tradunt[11], si[12] a coitu[13] in dexteram partem abeant[14] tauri, generatos mares esse; si[15] in laevam , feminas.
[16] conceptio uno initu peragitur, quae si forte pererravit[17], XX post diem marem femina repetit. pariunt mense X; quicquid ante genitum, inutile est. sunt auctores ipso conplente decumum[18] mensem[19] die[20] parere. gignunt[21] raro geminos. coitus a delphini exortu a. d. pr. non. Ianuarias diebus XXX[22], aliquis et autumno, gentibus quidem quae lacte vivunt ita dispensatus[23], ut omni tempore anni supersit id alimentum. tauri non saepius quam bis[24] die ineunt.
[31] non degeneres existimandi etiam minus laudato aspectu: plurimum lactis Alpinis, quibus minimum corporis, plurimum laboris capite, non cervice, iunctis. Syriacis non sunt palearia, sed gibber[32] in dorso[33]. Carici quoque in parte Asiae, foedi visu tubere[34] super armos a[35] cervicibus eminente, luxatis[36] cornibus, excellentes in opere narrantur, cetero[37] nigri[38] coloris candidive[39] ad laborem damnantur. tauris minora quam bubus cornua tenuioraque.
[40] domitura boum in trimatu, postea sera, ante praematura. optime cum domito iuvencus inbuitur[41]. socium enim laboris agrique culturae habemus hoc animal, tantae[42] apud priores curae, ut sit inter exempla damnatus a[43] populo Romano[44] die dicta, qui concubino[45] procaci rure omassum[46] edisse se negante[47] occiderat bovem, actusque in exilium tamquam colono suo interempto.
[57] vidimus ex[58] imperio dimicantes et iocose[59] demonstratos[60] rotari[61], cornibus cadentes excipi iterumque regi[62], modo iacentes ex humo tolli bigarumque etiam curru citato velut aurigas insistere. Thessalorum gentis inventum est equo iuxta quadripedante[63] cornu[64] intorta cervice tauros necare; primus id spectaculum dedit Romae Caesar dictator.
[65] hinc[66] victimae opimae[67] et lautissima[68] deorum placatio. huic[69] tantum animali omnium, quibus procerior, cauda non statim nato consummatae ut ceteris mensurae: crescit[70] uni, donec ad vestigia ima perveniat. quam ob rem victimarum probalio in vitulo, ut articulum suffraginis contingat [71]; breviore non[72] litant. hoc quoque notatum, vitulos ad aras umeris hominis adlatos non fere litare[73], sicut nec claudicante[74] nec aliena hostia deos placari nec trahente se ab aris. est frequens in prodigiis priscorum bovem locutum , quo nuntiato senatum sub diu[75] haberi[76] solitum.