Sparti quidem usus multa post saecula coeptus est, nec ante Poenorum arma, quae primum Hispaniae intulerunt. herba et haec, sponte[1] nascens et quae non queat seri, iuncusque proprie aridi soli, uni terrae data[2] vitio. namque id malum telluris est, nec aliud ibi seri aut nasci potest. in Africa exiguum et inutile gignitur. Carthaginiensis Hispaniae citerioris portio, nec haec tota, sed quatenus parit, montes quoque sparto operit.
hinc strata rusticis eorum, hinc ignes facesque, hinc calceamina et pastorum vestes. animalibus noxium praeterquam cacuminum teneritate. ad reliquos usus laboriose evellitur[3] ocreatis[4] cruribus manuque textis[5] manicis convoluta[6], osseis iligneisve[7] conamentis, nunc iam in hiemem[8] iuxta[9], facillime tamen ab idibus Mais in Iunias. hoc maturitatis tempus.
Volsum fascibus in acervo alligatum[10] biduo, tertio resolutum spargitur in sole siccaturque et rursus in fascibus redit sub tecta. postea maceratur, aqua marina optime , sed et[11] dulci, si marina desit, siccatumque sole iterum rigatur. si repente urgueat[12] desiderium, perfusum[13] calida in[14] solio[15] ac siccatum stans conpendium operae fatetur.
verumtamen complectatur animo qui volet miraculum aestimare, quanto sit in usu omnibus terris navium armamentis, machinis aedificationum aliisque desideriis vitae. ad hos omnes usus quae sufficiant, minus XXX passuum in latitudinem a litore[20] Carthaginis Novae minusque c???[21] in longitudinem esse reperientur . longius vehi impendia prohibent.
[26] Theophrastus auctor est esse[27] bulbi genus circa ripas amnium nascens, cuius inter summum corticem eamque partem, qua vescuntur[28], esse laneam naturam, ex qua inpilia[29] vestesque quaedam conficiantur[30]. sed neque regionem, in qua id fiat, nec quicquam diligentius praeterquam eriophoron id appellari in exemplaribus, quae equidem invenerim, tradit, neque omnino ullam mentionem habet sparti[31] cuncta magna cura persecutus cccxc[32] annis ante nos, ut iam et alio loco diximus, quo apparet[33] post[34] id temporis spatium in usum[35] venisse[36] spartum[37].
Et quoniam a miraculis rerum coepimus, sequemur eorum ordinem, in quibus vel maximum est aliquid nasci ac[38] vivere sine ulla radice. tubera haec[39] vocantur undique terra circumdata nullisque[40] fibris nixa[41] aut saltem capillamentis, nec utique extuberante loco, in quo gignuntur , aut rimas[42] sentiente[43]. neque ipsa terrae cohaerent, cortice etiam includuntur, ut plane nec terram[44] esse possimus [45] dicere neque aliud[46] quam terrae[47] callum[48].
[49] siccis haec fere et sabulosis locis frutectosisque nascuntur. excedunt saepe magnitudinem mali cotonei, etiam librali pondere. duo eorum genera: harenosa dentibus inimica, in[50] altero[51] sincera. distinguntur et colore, rufo nigroque et intus candido, laudatissima Africae. crescant[52] anne[53] vitium id terrae—neque enim aliud[54] intellegi[55] potest—ea protinus globetur[56] magnitudine, qua futurum[57] est, et vivat[58] necue, non[59] facile arbitror intellegi posse. putrescendi enim ratio 35 communis est[60] cumr ligno.
Lartio Licinio[61] praetorio viro iura[62] reddenti in Hispania Carthagine[63] paucis his annis scimus accidisse mordenti tuber, ut deprehensus[64] intus denarius[65] primos dentes inflecteret[66], quo manifestum erit terrae naturam in se globari[67]. quod certum[68] est, ex his erunt[69], quae nascantur et seri non possint[70].