[1] Mutat colores et[2] Scytharum tarandrus[3] nec aliud ex iis[4] quae pilo vestiuntur, nisi in Indis lycaon[5], cui iubata[6] traditur cervix. nam thoes — luporum id genus est procerius longitudine, brevitate crurum dissimile, velox saltu, venatu[7] vivens, innocuum homini — habitum, non colorem, mutant, per hiemes hirti, aestate nudi.
[8] tarandro[9] magnitudo quae bovi est[10] , caput maius[11] cervino nec absimile, cornua[12] ramosa, ungulae[13] bifidae[14], villus magnitudine ursorum, sed, cum libuit sui coloris[15] esse, asini similis. tergori tanta duritia, ut thoraces ex eo faciant. colorem omnium arborum, fruticum, florum locorumque[16] reddit metuens[17] in quibus latet, ideoque[18] raro capitur. mirum esset habitum corpori[19] tam multiplicem dari, mirabilius est[20] et villo.