[1] Exstat annalium memoria sacris quibusdam et precationibus vel cogi fulmina vel impetrari. vetus fama Etruriae est, impetratum Volsinios[2] urbem depopulatis agris subeunte monstro, quod vocavere Oltam[3], evocatum a[4] Porsina[5] suo rege. et ante eum a Numa saepius hoc factitatum in primo annalium suorum tradidit[6] L. Piso, gravis auctor, quod imitatum parum rite Tullum Hostilium ictum fulmine. lucosque[7] et aras et sacra habemus interque Statores ac Tonantes et Feretrios Elicium quoque accepimus Iovem.
[8] varia in hoc vitae sententia et pro cuiusque animo. imperare[9] naturae[10] sacra[11] audacis est credere, nec minus hebetis[12] beneficiis[13] abrogare[14] vires[15], quando in fulgurum quoque interpretatione eo profecit scientia, ut ventura alia finite die praecinat et an peremptura sint factum[16] aut[17] prius[18] alia facta[19] quae lateant, innumerabilibus in utroque publicis privatisque experimentis. quam ob rem sint ista ut rerum naturae libuit, alias[20] certa alias dubia, aliis probata aliis damnanda: nos de cetero[21] quae sunt in his memorabilia non omittemus[22].