C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER XXXVI
Lapidum natura restat, hoc est praecipua[1] morum insania, etiam ut gemmae[2] cum sucinis atque crystallinis murrinisque sileantur[3]. omnia namque, quae usque ad hoc volumen tractavimus, hominum genita causa[4] videri possunt: montes natura sibi fecerat ut[5] quasdam compages telluris visceribus densandis[6], simul ad fluminum impetus domandos[7] fluctusque[8] frangendos ac minime quietas partes coercendas durissima sui materia. caedimus hos trahimusque nulla alia quam deliciarum causa, quos transcendisse quoque mirum fuit.
[9] in portento prope maiores habuere Alpis[10] ab[11] Hannibale exsuperatas et postea a Cimbris : nunc ipsae caeduntur in mille genera marmorum. promunturia[12] aperiuntur mari, et rerum natura[13] agitur in planum; evehimus ea, quae[14] separandis gentibus pro terminis constituta erant, navesque[15] marmorum causa fiunt, ac per fluctus, saevissimam rerum naturae partem, huc illuc portantur iuga, maiore[16] etiamnum[17] venia[18] quam cum ad frigidos potus[19] vas petitur in nubila caeloque proximae rupes cavantur, ut bibatur glacie.
secum[20] quisque cogitet, et quae[21] pretia horum audiat, quas[22] vehi trahique moles videat[23], et[24] quam sine iis[25] multorum[26] sit[27] beatior[28] vita[29]. ista facere, immo[30] verius pati[31] mortales quos ob usus quasve ad voluptates alias nisi ut[32] inter maculas lapidum iaceant, ceu vero non tenebris noctium, dimidia[33] parte vitae cuiusque , gaudia haec auferentibus!