iam quidem[1] et[2] specus, qualis in Dalmatia[3] ore[4] vasto[5], praeceps[6] hiatu[7], in quem deiecto levi pondere quamvis tranquillo die turbini similis emicat procella; nomen loco est Senta[8]. quin et in Cyrenaica provincia rupes quaedam austro traditur sacra, quam profanum sit attrectari[9] hominis manu, confestim austro volvente harenas[10]. in domibus etiam[11] multis[12] madefacta[13] inclusa[14] opacitate conceptacula[15] auras[16] suas habent. adeo causa non deest.
Sed plurimum interest, flatus sit an ventus. illos statos[17] atque perspirantes, quos non tractus aliquis, verum terrae sentiunt, qui non aura, non procella, sed, mares[18] appellatione quoque ipsa, venti sunt, sive[19] adsiduo mundi[20]motu[21] et[22] contrario siderum occursu nascuntur, sive hic est ille generabilis[23] rerum naturae spiritus huc illuc[24] tamquam in utero aliquo vagus, sive disparili[25] errantium siderum ictu radiorumque multiformi iactu flagellatus aër, sive a suis sideribus exeunt his propioribus sive ab illis caelo adfixis cadunt[26], palam est illos quoque legem habere naturae[27] non ignotam, etiamsi nondum percognitam.